|
In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis
peto: unum, quia si creatura aliena esset a Deo, non ejus creator
Deus ab Apostolo diceretur: alterum, quia si unius ejusdemque
substantiae Creator et creatura esset, non reprehenderentur quia
servierunt creaturae potius quam Creatori; quoniam cuicumque
servissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent.
Quomodo enim nemo potest servire Filio qui non serviat et Patri,
quia utriusque est una substantia: sic nemo potest servire creaturae
nisi serviens Creatori, si esset utriusque una substantia. Unde si
jam discernis et sapis, plurimum attenderes esse inter Creatorem et
creaturam: atque oportet intelligas prolem Creatoris non esse
creaturam: nam si esset, non esset inferior, sed aequalis ejusdemque
substantiae ; ac per hoc quisquis coleret eique serviret, simul etiam
Creatori ejus et Patri cultum servitutemque praeberet. Cum vero
reprehenduntur ab Apostolo, et detestabiles habentur qui coluerunt et
servierunt creaturae potius quam Creatori, satis ostenditur illius et
hujus diversas esse substantias. Sicut enim non potest videri, hoc
est, intelligi Filius, nisi in ipso intelligatur et Pater; ipse
enim dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9):
sic non potest coli Filius, nisi in eo colatur et Pater. Et ideo si
creatura Filius esset, non coleretur sine Creatore, neque
damnarentur qui creaturam potius quam Creatorem coluerunt. Perspicis
itaque jam, ut arbitror, non tibi congruere ut dicas primogenitum
secretissimae atque ineffabilis majestatis, et omnium luminum regem
Jesum Christum, nisi manichaeus esse destiteris, ut creaturam a
Creatore discernas; ut Jesus Christus et unigenitus sit secundum id
quod Verbum Dei est, Deus apud Deum (Id. I, 1) pariter
incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis
Deo (Philipp. II, 6); et primogenitus omnis creaturae,
secundum id quod in ipso condita sunt omnia, in coelis et in terra,
visibilia et invisibilia. Agnoscis enim, ut opinor, verba Apostoli
ad Colossenses (Coloss. I, 15, 16).
|
|