|
Quapropter cum abs te quaero, unde sit facta universa creatura,
quamvis in suo genere bona, Creatore tamen inferior, atque illo
incommutabili permanente ipsa mutabilis; non invenies quid respondeas,
nisi de nihilo factam esse fatearis. Et ideo potest vergere ad
nihilum, quando peccat illa creatura, et portio quae potest peccare,
non ut nihil sit, sed ut minus vigeat, minusque firma sit. Nam minus
vigere et minus valere, si omnino perducas ad ultimum, remanet nihil.
Diligit ergo sponte vanitatem, cum deserta soliditate veritatis
opinabilia sequitur, id est, mutabilia. Cum autem inde meritas
poenas luit, subjicitur non sponte vanitati, sicut subjecta est in
homine peccante. Hinc enim ait Apostolus, Omnis creatura vanitati
subjecta est, non sponte (Rom. VIII, 20): quia et in homine
omnis est. Inest quippe homini et invisibile quid secundum animum, et
visibile secundum corpus: omnis autem creatura partim est visibilis,
partim invisibilis: nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis
non inest. In spem sane subjectam esse dicit, propter misericordiam
liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. Tu vero
si fateri nolueris a Patre per Filium in bonitate Spiritus sancti,
quae Trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper
manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen
imparem Creatori atque mutabilem; cogeris utique sacrilegia dicere,
ut aliquid Deus de se ipso genuerit quod non sit aequale gignenti, et
possit subjici vanitati. Aut si aequale dixeris, erit utrumque
mutabile. Quae major impietas, quam ista credere ac dicere et malle
perversa opinione Deum in deterius, quam correcta ratione se ipsum in
melius commutare? Si autem timueris dicere mutabilem Deum, quia
revera magna est et apertissima impietas; dixeris etiam creaturam esse
incommutabilem, ut eam parem facias Creatori, et unius ejusdemque
substantiae: rursus tibi tua epistola respondebit. Unde enim est
anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis
naturam suam dedisse victoriam; eique legem conditionemque proponis,
quia si una cum spiritu virtutum fecerit, habebit cum eo vitam
perpetuam, illudque possidebit regnum ad quod Dominus noster invitat;
si vero ab spiritu vitiorum incipiat trahi, ac post consensum
poenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. His
certe verbis ex epistola tua recognitis, simul etiam recognoscis,
mutabilem te animae constituisse naturam. Aliquando enim consentire
spiritui vitiorum, ac rursus poenitudinem gerere, quid est aliud quam
nunc in melius, nunc in deterius commutari? Et hoc te manifestissima
veritas compulit dicere. Ipsa enim anima tua, si dissimulare velles
, urgeret te attendere mutabilitatem suam, et toties ex quo natus es,
per varias voluntates, doctrinas obliviones, consensionesque mutata,
testis sibi fieret, ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.
|
|