|
Nisi forte hoc te adjuvari putas, ut dicas incommutabilem esse
animam, quia subjunxisti dicens: Non enim propria voluntate
peccavit, sed alterius ductu; carnis enim commixtione ducitur, non
propria voluntate. In qua sententia forte hoc vis intelligi, ut
scilicet anima in natura propria ait incommutabilis, in alterius vero
naturae commixtione mutabilis: quasi vero quaeratur cur ita sit, et
non quia ita est. Jam hoc modo etiam Hectoris et Ajacis, imo vero
cunctorum hominum atque animantium corpora invulnerabilia dicerentur,
si abesset ictus et casus, quibus eis vulnus possit infligi. Sed
nimirum propterea solius Achillis corpus, sive poetico figmento, sive
aliqua occultiore vi rerum invulnerabile dictum est, quod etiam tela
cum ingruerent, non penetrabatur: et ex qua parte penetrari potuit,
ex hac utique invulnerabile non fuit. Sic anima si esset
incommutabilis, ita nullius rei permixtione commutaretur, sicut corpus
quod est invulnerabile, nullius rei contactu aut impetu vulneratur.
Itaque nos quia Dei Verbum incontaminabile dicimus, etiam carne
mortali et vulnerabili assumpta, ut nos et mortem et quaelibet
incommoda corporis contemnere doceret, natum de virgine credere non
timemus: vos autem quia impia perversitate contaminabilem Filium Dei
creditis, carni eum permittere formidatis; cujus tamen substantiam
animae naturam esse perhibentes, ita commixtum carni asseveratis, ut
etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. Elige igitur quid
velis: utrum Deum commutabilem dicere vel credere, ut de commutabilis
Patris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas;
quae quanta sit impietas, profecto sentis: an incommutabilem Deum
dicere, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem; quod
nihilominus vides quam impie absurdeque dicatur: an vero ita Deum
incommutabilem confiteris, ut etiam quod de substantia sua genuit,
aequaliter non mutetur, pariterque sit summum ac praestantissimum
bonum, ipsumque summe esse ad eumdem modum permansione inviolabili
obtineat; caetera vero inferiora bona, quam creaturam vocamus, non de
ipso, nam essent aequalia; sed tamen quia bona, ipse; quia non
aequalia, de nihilo fecerit: quod si credis, impius non eris, et
oblivisceris Persas, et noster eris.
|
|