|
Ubi numeri propterea sunt locis singulis annotati, ut cum responsio
legi coeperit, qui voluerit attendat, utrum cuique loco apte
diligenterque responsum sit; quia eosdem numeros habet etiam ipsa
responsio, per quos cui loco respondeatur appareat.
1. Dominus noster Jesus Christus, Deus unigenitus, primogenitus
totius creationis.
2. Voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutus.
3. Voluntate et praecepto ipsius, coelestia et terrestria,
visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus,
ut essent, sua virtute fecit.
4. Et antequam faceret universa, omnium futurorum Deus et
Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in
natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans
Patris jussionem; ipse voluntate et praecepto Patris descendit de
coelo, et venit in hunc mundum, sicut ipse ait: Nec enim a me ipso
veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42).
5. Et quia de omnibus spiritualibus et rationalibus gradibus,
propter qualitatem et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis
inferior minoratus homo videbatur (Psal. VIII, 6): ne se
vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans
facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere; et ostendit quia
non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: Magnus homo
et pretiosus vir (Prov. XX, 6, sec. LXX). Et ideo solum
hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem, facere dignatus
est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore.
6. Cum, inquit, venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum
natum ex muliere (Galat. IV, 4). Ipse qui voluntate Patris
carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore
conversatus est, sicut ipse ait: Descendi de coelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI,
38). Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce
et testimonio Patris manifestatus (Luc. III, 21-23),
voluntate et praecepto Patris Evangelium regni coelorum praedicabat,
sicut ipse ait: Et aliis civitatibus oportet me Evangelium
praedicare; in hoc enim missus sum (Id IV, 43); et, Ipse
mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar (Joan. XII,
49). Et sic voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem
properavit, sicut ipse ait: Pater, transeat calix iste a me; non
tamen quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. XXVI, 39). Et
Apostolo asserente et dicente: Obediens, inquit, factus Patri
usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).
7. Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris carnem
humanam, quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum
dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens:
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII,
46). Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis
immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est
divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio ejus ex
virgine non fuit corruptio dealitatis ipsius, sed susceptio corporis;
ita et in morte ejus non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed
separatio carnis ejus. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto
facit injuriam; ita et qui carnem ejus crucifixerunt, divinitati
ipsius contumeliam intulerunt.
8. Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem
adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis
suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum
oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus
est in gloriam.
9. Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, voluntate et
praecepto Patris sedet ad dexteram ejus, audiens Patrem sibi
dicentem: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Is qui voluntate et praecepto
Patris sedet ad dexteram ejus, is voluntate et praecepto Patris in
consummatione saeculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente:
Et ipse, inquit, Dominus in jussu, in voce archangeli, et in tuba
Dei descendet de coelo (I Thess. IV, 15). Is qui voluntate
et praecepto Patris veniet , voluntate et praecepto Patris
judicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis
secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait, Pater judicat neminem,
sed omne judicium Filio dedit: item, Sicuti audio, judico, et
judicium meum verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed
voluntatem ejus qui me misit (Joan. V, 22, 30). Unde et in
judicando Patris praesentiam praeponit, et suam divinam dignitatem et
potestatem secundam postponit, dicens: Venite, benedicti Patris mei
(Matth. XXV, 34). Ergo justus judex est Filius: judicantis
vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicuti et
Spiritus sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei
justi judicis est dignitas.
10. Ergo Filius a Patre est genitus: Spiritus sanctus per
Filium est factus.
11. Filius Patrem praedicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat.
12. Primum et praecipuum opus est Filii, genitoris gloriam
revelare: primum et praecipuum est opus Spiritus sancti, in animas
hominum Christi dignitatem manifestare.
13. Filius testis est Patris: Spiritus testis est Filii.
14. Filius mittitur a Patre: Spiritus mittitur a Filio.
15. Filius minister est Patris: Spiritus sanctus minister est
Filii.
16. Filius jubetur a Patre: Spiritus sanctus jubetur a Filio.
17. Filius subditus est Patri: Spiritus sanctus subditus est
Filio.
18. Filius, quae jubet Pater, haec operatur: Spiritus sanctus,
quae mandat Filius, haec loquitur.
19. Filius adorat et honorat Patrem: Spiritus sanctus adorat et
honorat Filium: ipso Filio dicente, Pater, ego te honorificavi
super terram, opus quod dedisti mihi consummavi (Joan. XVII,
4): et de Spiritu sancto ait, Ille me honorificabit, quia de meo
accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14).
20. Filius a se non potest facere quidquam (Id. V, 19), sed
in omnibus Patris exspectat nutum. Spiritus a se non loquitur, sed
in omnibus Christi exspectat praeceptum: Non, inquit, a se
loquetur; sed quaecumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit
vobis (Id. XVI, 13).
21. Filius pro nobis interpellat Patrem: Spiritus pro nobis
postulat Filium.
22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris viva et
vera, propria et condigna imago est Filius: totius sapientiae et
virtutis Filii manifestatio est Spiritus.
23. Non est pars nec portio Patris Filius, sed proprius et
dilectissimus, perfectus et plenus unigenitus Filius. Non est pars
nec portio Filii Spiritus, sed primum et praecipuum opus unigeniti
Dei prae caeteris universis.
24. Pater major est Filio suo: Filius incomparabiliter major et
melior est Spiritu.
25. Pater Deus et Dominus est Filio suo: Filius Deus et
Dominus est Spiritui.
26. Pater immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit:
Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit.
27. Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut
Deus et creator omnium: Pater vero solus nullum adorat, quia nec
majorem, nec aequalem habet quem adoret: nulli gratias agit, quia
nullius beneficium consecutus est; omnibus ut essent ob bonitatem suam
donavit, ipse quod est a nemine accepit. Ergo haec trium
substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti distinctio,
et trium rerum, Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus
advocati differentia: et Pater Deus et Dominus est Filio suo, et
omnium quae per virtutem Filii voluntate ipsius facta sunt: Filius
minister et summus sacerdos est Patris sui; omnium vero operum suorum
Dominus et Deus est, Patre volente.
28. Et sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et
nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare: ergo in
Spiritu sancto adoratur Filius.
29. Per Filium glorificatur Pater.
30. Spiritus sancti opus et diligentia est sanctificare, et sanctos
custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et
irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam
negligentiam, ad pristinum statum reparare; ignorantes docere,
obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari, de salute
sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere,
infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae
continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes
illuminare; super omnia fidem et charitatem praebere singulis, pro
studio quoque et diligentia, pro sinceritate et simplicitate mentis,
pro mensura fidei et merito conversationis gratiam ad utilitatem
dividere, et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in
ipso ordinare.
31. Alium esse a Filio, et natura et ordine, gradu et affectu,
dignitate et potestate, virtute et operatione: sicut et Filius natura
et ordine, gradu et affectu, divina dignitate et potestate,
unigenitus Deus alius est ab ingenito Deo.
32. Impossibile ergo est unum eumdemque esse Patrem et Filium,
generantem et nascentem, cui testimonium perhibetur et eum qui
testimonium perhibet, majorem et eum qui majorem confitetur, eum qui
ad dexteram sedet et stat et eum qui sedis dedit honorem, eum qui
missus est et eum qui misit; nec discipulum et doctorem, ut ipse
docuit dicens, Sicut docuit me Pater, sic loquor (Joan.
VIII, 28): similem et imitatorem et eum cujus est similis et
imitator ; eum qui orat, et qui exaudit; eum qui gratias agit, et
qui benedicit , eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum,
et ministrum praecipienti, supplicem eminenti, subditum superiori,
primogenitum sempiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem Deo unum
atque eumdem esse.
33. Sed et Deus sine principio praescius erat se unigeniti Dei
pueri sui patrem futurum: Deum autem se futurum nunquam praescivit,
quia ingenitus est, et nunquam coepit nec praescire, nec scire. Quid
est autem praescientia, nisi futurorum scientia? Pater autem
generando Filium, ab ipso Filio est nuncupatus; et ipso revelante,
ab omnibus Christianis Deus et Pater unigeniti Dei est cognitus, et
magno major et bono melior est manifestatus.
34. Et quia Homousiani dicunt Salvatorem nostrum humilitatis
gratia haec omnia de Patris praescientia, et de sua subjectione esse
locutum, nos vero Christiani credimus Patre imperante et Filio
obtemperante haec omnia esse eum locutum; dicimus et probamus quod
haeretici ex suis dictis arguuntur et reprehenduntur. Si enim se
humiliavit, ipsa humilitas ejus obedientiam ostendit: ipsa vero
obedientia alium supra eminentem, alium subsistentem et subjectum
declarat, sicuti ait Apostolus, Humiliavit se, obediens factus
Patri usque ad mortem (Philipp. II, 8). Et ipsa humilitas
ejus, veritas est, non falsitas. Quis enim vel quando sapiens
contentus est se humiliare, nisi habeat majorem et meliorem cui
festinet per humilitatem placere? Et ego, inquit, quae placita sunt
ei facio semper (Joan. VIII, 29). Semel enim ante omnia
saecula voluntate Dei natus, ad voluntatem ipsius omnia operatur. Si
autem se humiliavit, et mentitus est, quod absit; et si veritas
mentitur, quod impossibile est, ubi quis quaerat veritatem? Sed
veritas nec mentitur, nec variatur, qui ob hoc venit ut veritatem
doceret; qui non est ignorantiae doctor, sed veritatis magister, ut
ipse dixit: Nolite vobis vocare magistros super terram, unus est enim
magister vester Christus (Matth. XXIII, 10). Si autem
dixerint quia propter incarnationem suam humilians se super terram,
propter homines haec loquebatur, ostendamus illis majora et firmiora
esse illa testimonia, quae de subjectione Filii in Scripturis sunt
posita, de iis quae in Evangelio aguntur. Si enim propter homines
super terram se humiliabat, et non ut obediens et subjectus filius cum
incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur;
quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in
obsequio: antequam carnem susciperet, quare jussus obaudivit, et modo
sedens ad dexteram Dei interpellat pro nobis (Rom. VIII,
34), et in corpore constitutus super terram in coelo se Patrem
rogaturum promittebat, dicens, Et ego rogabo Patrem meum, et alium
advocatum dabit vobis (Joan. XIV, 16)? Et si adhuc in his
omnibus propter duritiam et caecitatem cordis sui credere noluerint,
sed ausi Tuerint dicere quod haec omnia humilitatis causa fiunt, post
consummationem saeculi, nisi se natura et voluntate sciret subjectum et
obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines humilitas
necessaria non est? Quod autem et post consummationem saeculi, quando
illi omnia fuerint subjecta (I Cor. XV, 28): quia modo natura
quidem omnia sunt subjecta, ut creatura Creatori; voluntate autem,
propter liberum arbitrium, non omnia illi subjecta videmus: tunc vero
in die judicii, quando in nomine Jesu omne genu flectetur,
coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua
confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris
(Philipp. II, 10, 11), omnia sine fine, et voluntate et
natura illi erunt subjecta: et ipse post omnium sibi subjectionem in ea
subjectione et charitate manens, in qua semper, et ipse ut Filius
subjectus erit ei qui illi subdidit omnia: nullus audiens christianus
ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi
(Rom. X, 17): ut sit Deus omnia in omnibus, semper monarchiam
et potestatem habens omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum
actio, per unigenitum ejus Filium Dominum et Salvatorem nostrum, in
Spiritu sancto, nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|