|
1. Eorum praecedenti disputationi hac disputatione respondeo, qui
cum Dominum nostrum Jesum Christum fatentur quidem Deum, sed Deum
verum et cum Patre unum Deum nolunt fateri, duos nobis inducunt deos
diversae disparisque naturae; unum verum, alterum non verum: contra
illud quod scriptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus,
Dominus unus est (Deut. VI, 4). Hoc enim si de Patre dictum
volunt intelligi, sequitur ut Christus non sit Dominus Deus noster.
Si autem de Filio, Pater non erit Dominus Deus noster. Si vero
de ambobus, profecto Pater et Filius unus est Dominus Deus noster.
Ac per hoc illud quod in Evangelio scriptum est, Ut cognoscant te
unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII,
3); hoc eum dixisse accipiendum est, Ut te et quem misisti Jesum
Christum cognoscant unum verum Deum. Quia et de Christo dictum est
a Joanne apostolo, Ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan.
V, 20).
2. Item cum dicunt Christum voluntate Dei et Patris sui ante omnia
saecula constitutum, coguntur confiteri Filium Patri esse
coaeternum. Si enim aliquando Pater sine Filio fuit, erat ante
Filium aliquod tempus, quo Pater sine illo solus fuit. Et quomodo
erat ante omnia saecula Filius, ante quem fuit tempus quo sine illo
erat Pater? Porro, si ante omnia tempora Filius erat (non enim
aliter intelligendum est, In principio erat Verbum; et, Omnia per
ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3); quia et tempus sine
aliquibus creaturae motibus non potest esse, et ideo per illum facta
confitemur et tempora, per quem facta sunt omnia), procul dubio
coaeternus est Patri Filius. Sed voluntate Patris dicunt
constitutum, nolentes dicere Deum de Deo aequalem, genitum atque
coaeternum. Nusquam autem legunt voluntate Patris Filium ante omnia
saecula constitutum. Sed hoc propterea dicunt, ut prior illo videatur
voluntas Patris, qua eum constitutum volunt. Et argumentatio eorum
talis esse solet: interrogant enim utrum Pater Filium volens an
nolens genuerit; ut si responsum fuerit quod volens genuerit, dicant,
Prior est ergo voluntas Patris. Quod autem nolens genuerit, quis
potest dicere? Sed ut noverint quam inania loquantur, etiam ipsi
interrogandi sunt, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus. Non
enim audebunt eum dicere, nolle se esse Deum. Si ergo responderint
quod volens sit Deus, eo modo illis inferenda est vanitas sua, qua
dici potest prior illo esse voluntas ejus: quo quid dicitur stultius?
|
|