CAPUT X.

8. Item dicunt: Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam. Quaerendum est ab eis qui ista dicunt, qualem ovem pastor reportaverit Patri. Si enim caro sine anima est quam reportavit, quid est ovis ista nisi terra sine sensu, quae nec agere gratias potest? Quia sine anima caro quid potest?