|
9. Item sequuntur et dicunt: Is qui voluntate Patris descendit et
ascendit, voluntate et praecepto Patris sedit ad dexteram ejus,
audiens Patrem sibi dicentem:
|
“Sede ad dexteram meam, donec ponam
inimicos tuos scabellum pedum tuorum”
|
|
(Psal. CIX, 1). Is qui
voluntate et praecepto Patris sedit ad dexteram ejus, is voluntate et
praecepto Patris in consummatione saeculi venturus est, Apostolo
vociferante et dicente:
inquit,
|
“Dominus in jussu,
in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo”
|
|
(I Thess.
IV, 15). Is qui voluntate et praecepto Patris veniet,
voluntate et praecepto Patris judicaturus est totum mundum in
aequitate, et redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut
ipse ait,
|
“Pater judicat neminem, sed omne judicium Filio dedit”:
|
|
item,
|
“Sicuti audio, judico, et judicium meum verum est; quia non
quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit”
|
|
(Joan.
V, 22, 30). Unde et in judicando Patris praesentiam
praeponit, et suam divinem dignitatem et potestatem secundam
postponit, dicens:
|
“Venite, benedicti Patris mei”
|
|
(Matth.
XXV, 34). Ergo justus judex est Filius: judicantis vero honor
et auctoritas, Patris imperiales leges; sicut et Spiritus sancti
officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei justi judicis est
dignitas. Jam quae superius respondimus, etiam adversus ista
similiter valent. Quod enim voluntati et praecepto Patris obediens
est Filius, nec in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam,
patris praecipientis, et filii obedientis. Huc accedit quod Christus
non tantum Deus est, qua natura aequalis est Patri; sed etiam homo,
qua natura major est Pater, cujus etiam non solum Pater, verum et
Dominus est. Nam inde est et illud propheticum: Dominus dixit ad
me, Filius meus es tu (Psal. II, 7). Ibi est quippe inferior
substantia qua Pater major sit, et servi forma cui Dominus sit.
Haec autem forma humanitatis ejus, quam manente forma divinitatis
accepit, ut in similitudinem hominum fieret et habitu inveniretur ut
homo (Philipp. II, 6, 7), in judicio quoque apparebit, quo
vivos et mortuos judicabit. Ideo dictum est de Patre, quod non
judicabit quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V,
22). Formam namque in Christo Filii hominis tunc ab eo judicandi
videbunt impii, de quibus dictum est, Videbunt in quem confixerunt
(Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Dei vero formam in
eodem ipso Christo, qua aequalis est Patri, utique non videbunt.
Unde prophetia praecessit, Tollatur impius, ut non videat claritatem
Domini (Isai. XXVI, 10). Quia et ad hoc pertinet, Beati
mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
Denique hoc apertissime testatur, ubi dicit, Potestatem dedit ei
judicium facere, quoniam Filius hominis est (Joan. V, 27).
Non ergo quoniam Filius Dei est; nam secundum hoc coaeterna illi cum
Patre et una eademque potestas est: sed quoniam Filius hominis est,
quod esse coepit ex tempore, ut potestas ei daretur in tempore. Quod
non ita dicitur, tanquam eam sibi et ipse non dederit, id est,
naturae in se humanae non dederit potestatem illa quae in eo natura
divina est: absit hoc credere. Quomodo enim aliquid faceret Pater,
nisi per unigenitum Filium? Nec sine Spiritu sancto, quia
inseparabilia sunt opera Trinitatis. Ac per hoc quod potestatem
Filio dedit quoniam Filius hominis est, per eumdem ipsum ipsi dedit
quoniam Filius Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Sed honorifice et
competenter tribuit Patri quod etiam ipse facit ut Deus; quia de
Patre est Deus. Ipse namque Deus est de Deo: Pater autem Deus,
sed non de Deo.
|
|