|
Audivit, inquiunt, a Patre,
et ideo
sedit ad dexteram Patris: tanquam paterna jussione, non etiam sua id
fecerit potestate. Hoc quidem nisi spiritualiter acceptum fuerit,
Filio Pater ad sinistram erit. Quid est autem Patris dextera, nisi
aeterna illa ineffabilisque felicitas, quo pervenit Filius hominis
etiam carnis immortalitate percepta? Nam si ita ut manum Dei
Patris, non secundum lineamenta corporis quae in Deo non sunt, sed
secundum effectivam virtutem sapienter et fideliter cogitemus, quid
intelligemus, nisi ipsum Unigenitum per quem facta sunt omnia? De
quo etiam propheta dixit: Et brachium Domini cui revelatum est
(Isai. LIII, 1)? Quomodo autem Filius audit Patrem?
quomodo dicuntur a Patre multa verba unico Verbo? quomodo transeunter
loquitur ei quem stabiliter loquitur? quomodo aliquid temporaliter ei
dicit in quo sibi coaeterno jam erant omnia quae congruis quibusque
temporibus dicit? Quis haec audeat quaerere? quis valeat invenire?
Et tamen, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam
(Psal. CIX, 1): et quia dictum est, ideo factum est. Hoc
ergo jam erat in Verbo quod Verbum caro factum est (Joan. I,
14). Et quia in Verbo ante carnem jam erat veraciter, ideo in
carne completum est efficaciter: quia in Verbo jam erat sine tempore,
ideo in carne completum est suo tempore. In qua carne ascendit in
coelum, qui de coelo non recessit etiam cum inde descendit; et in qua
sedet ad dexteram Patris brachium Patris; et in qua descensurus est
ad judicium in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei (I
Thess. IV, 15).
|
|