|
Ubi illi minorem volunt videri Filii potestatem, quia in jussu dictus
est descensurus. Sed quaerendum est ab eis, jussu cujus. Si
Patris, interrogandi sunt iterum, quibus temporalibus verbis jubeat
Pater aeterno suo Verbo ut descendat de coelo. Siquidem ipsa Dei
jussio quae fiet in tempore suo, jam erat ante omnia tempora in ipso
Dei Verbo. Quod si Filius Dei per hoc quod filius hominis est,
descendit de coelo; ergo per hoc quod Verbum est, per ipsum jubetur
ut descendat de coelo. Nam si non per ipsum Pater jubet, non ergo
Pater per suum Verbum jubet: aut aliud erit Verbum per quod jubeatur
unico Verbo. Et miror si jam illud unicum erit, si et aliud erit.
Factae sunt quidem Patris ad Filium quaedam etiam temporaliter
voces, sicut de nube sonuit, Tu es Filius meus dilectus (Matth.
III, 17): non tamen ut Filius unigenitus per illas aliquid
disceret; sed hi potius quos ita oportebat audire. Ac per hoc etiam
ille transeuntium verborum sonus non sine Filio factus est Filio:
alioquin non omnia per ipsum facta sunt. Sed numquid, cum jubebitur
ut descendat de coelo, talibus sonis et vocibus opus erit, quibus
Filius paternam noverit voluntatem? Absit hoc credere. Quidquid
ergo illud erit quod fieri oportebit ad Filium, non faciet Pater nisi
per eumdem Filium. Ad ipsum scilicet, quia Filius hominis est et
factus est inter omnia. Per ipsum autem, quia Filius Dei est et per
illum fiunt a Patre omnia. Si autem quod dictum est, In jussu, in
voce archangeli; ipsius archangeli jussum volunt intelligi, sicut
verba ipsa videntur sonare: quid eis restat, nisi ut Angelis etiam
minorem dicant unigenitum Filium, quorum jussis obedire perhibetur,
si jubente minor est cui jubetur? Quamvis quod dictum est, In
jussu, in voce archangeli, possit etiam sic intelligi, ut ipsa vox
archangeli jussu Dei fieri accipiatur, id est, ut angelus qui tuba
Dei esse intelligendus est, a Domino Deo jubeatur emittere vocem
suam, quod inferiori creaturae necessarium erit audire, cum Filius
Dei descendet de coelo. Ipsa est enim tuba de qua dicit alio loco:
Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV,
52).
|
|