|
Dixit ergo Filius, Sicut audio, judico (Joan. V, 30): sive
ex humana subjectione, quia et Filius hominis est; sive secundum
illam incommutabilem simplicemque naturam, quae sic est Filii, ut
tamen ei de Patre sit: in qua natura non est aliud audire, aliud
videre, aliud esse; sed quod est esse, hoc audire, hoc videre.
Unde ab illo ei est audire et videre, a quo illi est ipsum esse. Nam
et illud quod alibi ait, Non potest Filius a se facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem, multo est ad intelligendum
difficilius quam hoc quod isti posuerunt, ubi dixit, Sicut audio,
judico. Si enim non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod
viderit Patrem facientem; quomodo poterit judicare, si Patrem non
viderit judicantem? Sed Pater non judicat quemquam; omne quippe
judicium dedit Filio. Judicat ergo Filius, accepto, a Patre, non
aliquo, sed omni judicio; quamvis Patrem non videat judicantem, quia
ille neminem judicat. Quomodo igitur non potest Filius a se facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, cum judicet, nec
Patrem videat judicantem? Non enim ait, Non potest Filius a se
facere quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, quod
viderit Patrem facientem. In ista intendant, ista cogitent, ista
considerent; et eorum quodam modo, quantum fieri potest, excarnetur
intentio, qui carnalibus cogitationibus moliuntur unam Trinitatis
eamdemque naturam et substantiarum separare distantia , et potestatum
gradibus ordinare. Ideo enim dictum est, quod non faciat aliquid
Filius a se, quia non est a se: et ideo quidquid facit, Patrem
videt facientem; quia videt ex ipso faciendi se habere potentiam, ex
quo se videt existendi habere naturam. Et quod ait, se non posse,
non deficientis est, sed in eo quod de Patre natus est permanentis:
tamque laudabile est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est
quod omnipotens non potest mori. Posset enim Filius facere quod non
vidisset Patrem facientem, si posset facere quod per illum non facit
Pater: hoc est, si posset peccare, neque naturae immutabiliter
bonae, quae a Patre genita est, convenire. Hoc autem quia non
potest, non deficienter non potest, sed potenter.
|
|