|
Eadem namque sunt opera Patris et Filii, non quod Filius sit idem
ipse qui Pater est; sed quia nullum opus est Filii, quod non per eum
Pater facit; nec ullum Patris, quod non per Filium simul facientem
facit. Quaecumque enim Pater facit, haec eadem Filius similiter
facit (Joan. V, 19, 22). Evangelica est et ista sententia,
Filii ipsius consequenter ore prolata. Non sunt ergo alia Filii, et
alia Patris opera, sed haec eadem: nec dissimiliter fiunt a Filio,
sed similiter. Cum autem non alia similia, sed haec eadem fiant a
Filio quae fiunt a Patre; quid est, similiter, nisi non dissimili
facilitate , non dissimili potestate? Si enim haec eadem quidem ambo
faciunt, sed alter altero facilius et potentius, non utique similiter
ea facit Filius. Cum vero et haec eadem et similiter, profecto nec
alia sunt Filii quam Patris opera, nec operantium est diversa
potentia. Nec utique sine Spiritu sancto: neque enim a faciendis
amborum operibus ullo modo amborum separabitur Spiritus. Miro itaque
eodemque utique divino modo ab omnibus fiunt opera omnium, ab omnibus
etiam singulorum. Nam omnium opera sunt coelum et terra omnisque
creatura. De Filio quippe dictum est: Omnia per ipsum facta sunt
(Id. I, 3). Quis autem ab Spiritu sancto audeat alienare opera
quarumlibet creaturarum, quem cernit operari dona sanctorum, de quibus
scriptum est: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus,
dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11)?
Postremo, cum sit Christus Dominus omnium (Id. VIII, 6) et
super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5); quid ex
omnibus negari potest etiam Spiritus sancti opus, qui est ipsum
Christum in utero virginis operatus? Cum enim angelo futurum partum
sibi nuntianti virgo dixisset, Quomodo fiet istud, quoniam virum non
cognosco; responsum accepit, Spiritus sanctus superveniet in te
(Luc. I, 34, 35). Singulorum autem opera dicuntur, quae ad
unamquamque eorum manifestantur pertinere personam. Sicut natus ex
virgine non nisi Filius (Matth. I, 20-25): et vox de nube,
Tu es Filius meus dilectus, ad solius personam pertinet Patris: et
specie corporali, sicut columba, solus apparuit Spiritus sanctus
(Id. III, 16, 17). Tamen et illam carnem solius Filii,
et illam vocem solius Patris, et illam speciem solius Spiritus
sancti, universa Trinitas operata est: non quod invalidus sit
unusquisque eorum, sine aliis quod operatur implere; sed non potest
operatio esse divisa, ubi non solum aequalis est, verum etiam
indiscreta natura: ita ut cum tres sint, et eorum singulus quisque
Deus sit, tres tamen dii non sint. Nam et Pater Deus est, et
Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est; nec Filius idem
qui Pater est, nec idem Spiritus sanctus qui aut Pater aut Filius;
sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et amborum
Spiritus nunquam cuiquam eorum aut Pater aut Filius, sed semper
utriusque Spiritus: universa tamen Trinitas unus est Deus. Quis
itaque neget, non Patrem, non Spiritum sanctum, sed Filium
ambulasse super aquas (Matth. XIV, 25)? Solius enim Filii
caro est, cujus carnis illi pedes aquis impositi et per aquas ducti
sunt. Absit autem ut hoc sine Patre fecisse credatur; cum de suis
operibus universaliter dicat, Pater autem in me manens facit opera sua
(Joan. XIV, 10): aut sine Spiritu sancto; cum similiter
opus sit Filii, quod ejiciebat daemonia. Illius quippe carnis ad
solum Filium pertinentis lingua erat, qua imperabatur daemonibus ut
exirent: et tamen dicit, In Spiritu sancto ejicio daemonia
(Matth. XII, 28). Item quis nisi solus Filius resurrexit?
Quia solus mori potuit, qui carnem habuit: et tamen ab hoc opere,
quo solus Filius resurrexit, non erat Pater alienus, de quo scriptum
est, Qui suscitavit a mortuis Jesum (Galat. I, 1). An forte
se ipse non suscitavit? Et ubi est quod ait, Solvite templum hoc,
et triduo suscitabo illud (Joan. II, 19); et quod potestatem
se habere dicit ponendi et iterum sumendi animam suam (Id. X,
18)? Quis autem ita desipiat, ut putet Spiritum sanctum
resurrectionem hominis Christi non cooperatum, cum ipsum hominem
Christum fuerit operatus?
|
|