|
Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis,
quae Deus est, excellentiae comparandum: ille enim Deus est, ista
creatura: habet tamen aliquid et ista, ubi qualicumque modo id quod de
illa ineffabili Dei natura dicitur, possit intelligi. Neque enim
frustra non est dictum, Faciamus hominem ad imaginem tuam, tanquam
Pater Filio loqueretur; aut, ad imaginem meam: sed dictum est, ad
imaginem nostram (Gen. I, 26). Quod ex persona ipsius
Trinitatis rectissime accipitur. Tria itaque ista in hominis anima
cogitemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem: ab his tribus fit
omne quod facimus. Et cum tria ista bene recteque sese habent, bonum
et rectum est omne quod facimus; si nec memoriam decipiat oblivio, nec
error intelligentiam, nec iniquitas voluntatem. Ad Dei quippe
imaginem sic reformamur. Omne igitur opus nostrum ab his tribus fit:
nihil enim agimus, quod non haec tria simul agant. Deinde cum de
singulis loquimur, etiam quod ad singula pertinet ab omnibus agitur.
Neque enim sermonem quem de sola memoria facimus, memoria sola facit:
sed intelligentia voluntasque cooperantur eum, quamvis ad solam
memoriam pertinentem. Hoc et de duobus caeteris videre facillimum
est. Nam quidquid de se ipsa intelligentia loquitur, sine memoria et
voluntate non loquitur: et quidquid de se ipsa voluntas dicit aut
scribit, sine intelligentia memoriaque non facit. Quatenus sint autem
ista similia, et rursus quantum dissimilia illi incommutabili
Trinitati, quae Deus est, longum est enucleatissime disputare. Sed
ideo tantum hoc commemorandum putavi, ut etiam de ipsa creatura aliquid
adhiberem: unde isti, si possunt, intelligant quam non sit absurdum
quod de Patre et Filio et Spiritu sancto dicimus, inseparabilia
fieri ab omnibus opera, non solum ad omnes, verum etiam ad singulos
pertinentia.
|
|