|
Sicut audit ergo Filius, judicat: sive quia et filius hominis est;
sive quia non de se ipso est, sed Verbum Patris est. Quod enim
nobis est, cum audimus, verbum accipere; hoc illi est a Patre
Verbum esse. Quoniam sic dici potest Pater dedisse Filio Verbum,
hoc est, ut Verbum sit; quemadmodum dicitur dedisse Filio vitam,
hoc est, ut vita sit. Ipse namque ait: Sicut habet Pater vitam in
semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V,
26). Non utique ut aliud sit ipse, aliud vita quae in ipso est,
sed ut eadem vita sit idem ipse. Sicut nec Pater aliud est quam vita
quae in ipso est: sed eam Filius Patri non dedit, quia Patrem non
genuit: dedit autem Pater Filio vitam, gignendo eum vitam, sicut
est etiam ipse vita. Non autem sic genuit Verbum tanquam et ipse sit
Verbum. Vitam quippe cum dicimus, potest esse de nullo alio, sicut
est Patris vita, vel, quod expressius dicitur, Pater vita, cui de
alio non est ut sit: cum vero dicitur Verbum, nullo modo potest nisi
alicujus intelligi, et illius utique de quo est. Non itaque sicut est
Filius Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita; ita dici potest
Verbum esse de verbo: quoniam solus est Verbum; et sicut Patri
proprium est generare Verbum, ita Filio proprium est esse Verbum.
Et ideo sicut audit judicat; quia sicut genitum est Verbum, ut idem
Verbum sit veritas, ita secundum veritatem judicat.
|
|