|
Et judicium ejus utique justum est; quia non quaerit voluntatem suam,
sed voluntatem ejus qui eum misit (Ibid., 30). Hoc enim
dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem nostram, qui
voluntatem suam quaerendo, non ejus a quo factus est, non habuit
justum judicium de seipso, sed justum judicium habitum est de ipso.
Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non
credidit: sed hoc judicium ejus non justum fuit. Denique fecit, et
mortuus est; quia judicium Dei justum est. Quod judicium facit Dei
Filius non quaerendo voluntatem suam, cum sit etiam hominis filius:
non quia ipsius in judicando nulla voluntas est; quis enim hoc
insipientissimus dixerit? sed quia non ita est voluntas ejus propria,
ut sit a voluntate Patris aliena. Haec isti si cogitarent, non
carnalibus cogitationibus sic Trinitatis potestates vel officia
gradibus imparibus ordinarent, ut tanquam tres homines inaequalis ac
dissimilis dignitatis facerent, tanquam imperatorem Patrem, judicem
Filium, advocatum Spiritum sanctum. Secundum quas enim judicat
Filius, velut imperiales leges, Patris esse asserunt: in quibus
honorem et auctoritatem Filii constituunt judicantis; officiosam vero
advocationem et consolationem Spiritus sancti ad dignitatem judicis,
hoc est, Dei unigeniti pertinere: tanquam judicis sit dignitas, quod
habeat advocatum; sicut imperatoris est dignitas, quod secundum suas
imperiales leges judicaturum judicem mittit. Qua sua cogitatione
carnali, tamen naturae diversitatem, de qua inter nos et ipsos maxima
quaestio est, in his tribus personis demonstrare non possunt. Cum
enim ad humanos mores ista referunt, et ab humani generis consuetudine
quam cogitando possunt capere non recedunt (animalis enim homo non
percipit quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II, 14]); quid
aliud nos admonent, nisi quia et imperator, et judex, et advocatus,
homines sunt? Proinde judex imperatore etiamsi potestate minor est,
non minus homo est. Nec minus quam judex homo est advocatus, etiamsi
officio videtur judici esse subjectus. Patris ergo et Filii et
Spiritus sancti, etiamsi disparem cogitant potestatem, naturam saltem
confiteantur aequalem. Quid quod eos deteriore etiam quam humana est,
conditione confingunt? Fieri enim potest in rebus humanis, ut qui
judex fuerit, etiam imperator fiat: hoc isti in illa Trinitate nec
imperatoris unico Filio praestare dignantur. Quod si forte ex humani
juris vel consuetudinis formula, majestatis crimen etiam in filio
nimium reformidant, advocato certe puto quod concedere debeant ut ad
judiciariam potestatem aliquando perveniat. Nec hoc quidem volunt.
Deterior ergo est, quod absit, in illa Trinitate, quam in generis
humani mortalitate conditio.
|
|