|
Porro Scriptura sancta, quae istos divinos actus non differentia
potestatum, sed operum ineffabilitate metitur, advocatum nostrum etiam
ipsum judicem novit, dicente apostolo Joanne: Si quis peccaverit,
advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum (I Joan.
II, 1). Quod etiam ipse significat ubi dicit, Rogabo Patrem,
et alium advocatum dabit vobis (Joan. XIV, 16). Neque enim
esset Spiritus sanctus advocatus alius, nisi hoc esset et Filius.
Qui tamen ut inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, ait,
Cum ipse iero, mittam eum ad vos (Id. XVI, 7): quamvis alio
loco dicat, Quem mittet Pater in nomine meo (Id. XIV, 26).
Ubi ostenditur quod et Pater et Filius miserint Spiritum sanctum.
Sicut ostenditur per prophetam quod et Pater et Spiritus sanctus
miserint Filium. Nam quis nisi Filius per Isaiam adventum suum
praenuntians dicit: Audite me, Jacob, et Israel, quem ego
vocabo: ego sum primus, et ego in aeternum; et manus mea fundavit
terram, dextera mea solidavit coelos; vocabo illos, et astabunt
simul, convenient etiam universi, et audient: quis illis nuntiavit
haec? Diligens autem te, feci voluntatem tuam super Babylonem, ut
tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi, adduxi
illum, et prosperam viam ejus feci. Convenite ad me, et audite
ista; nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant ibi
eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isai.
XLVIII, 12-16)? Quid evidentius? Ecce ipse se dicit
missum ab Spiritu sancto, qui fundavit terram, et solidavit coelum.
Ubi agnoscitur Unigenitus per quem facta sunt omnia. Consolatorem
vero, quod officium tanquam personae infimae in illa Trinitate isti
Spiritui sancto deputant, Deum dicit Apostolus, sicut in Epistola
ejus legimus ad Corinthios: Is qui consolatur humiles, consolatus
est nos Deus in praesentia Titi (II Cor. VII, 6).
Sanctorum ergo Deus est consolator. Ipsi quippe sunt humiles: unde
tres illi viri in camino dicunt, Benedicite, sancti et humiles
corde, Dominum (Dan. III, 87). Deus est itaque Spiritus
sanctus qui consolatur humiles. Proinde isti, aut quod nolunt,
fateantur Deum esse Spiritum sanctum: aut si hoc de Patre, vel de
Filio dictum ab Apostolo volunt accipi, desinant consolationis
tanquam munere proprio separare a Patre et a Filio personam Spiritus
sancti.
|
|