|
3. Deinde dicunt eum voluntate et praecepto Patris, coelestia et
terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus, ex nullis
exstantibus, ut essent, sua virtute fecisse. Ubi ab eis quaerimus,
utrum et ipse a Patre ex nullis exstantibus factus sit, hoc est, ex
nihilo. Quod si dicere non audebunt; ergo Deus est de Deo, non ex
nihilo factus a Deo. Quae res indicat unam et eamdem Patris
Filiique naturam. Neque enim homo, pecus, avis, piscis, possunt
ejusdem naturae gignere filios, et Deus non potuit. Si autem tanto
impietatis abrupto audebunt ire praecipites, ut dicant et unigenitum
Filium a Patre ex nihilo constitutum; quaerant per quem factus sit a
Patre ex nihilo Filius. Non enim per seipsum fieri potuit, tanquam
jam esset antequam fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse.
Et quid opus erat eum fieri qui jam erat? aut quomodo fiebat ut
esset, qui jam erat antequam fieret? Porro, si per quem alium a
Patre factus est, quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta
sint? Si autem a Patre per neminem factus est; quomodo per neminem
aliquid a Patre factum est, cum per Filium, hoc est, per ejus
Verbum facta sint omnia?
|
|