|
Jam illud, quod ideo Spiritum sanctum Filio minorem conantur
ostendere, quod iste sit illius tanquam judicis advocatus, etiam
homines sanctos eidem mira caecitate praeponunt, de quibus ait idem
Dominus: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus
Israel (Matth. XIX, 28). Ibi respondeant, quid erit
Spiritus sanctus: cum Filio judex, an apud judices etiam homines
advocatus? Absit autem ista a fideli corde vecordia, ut sit judicibus
minor advocatus Spiritus sanctus; cum illi utique, ut judices sint,
repleantur Spiritu sancto, secundum quem viventes fiunt spirituales.
Spiritualis enim omnia judicat (I Cor. II, 15). Quomodo
ergo minor est judice qui judices facit, cum facit ut judicis illius
sint membra et suum templum, dicente Apostolo, Corpora vestra membra
sunt Christi: eodemque itidem dicente, Corpora vestra templum est
Spiritus sancti qui in vobis est (Id. VI, 15, 19)? Et
tamen si apertissime legerent in sanctis Scripturis Salomonem regem
lignis et lapidibus jussu Dei templum struxisse Spiritui sancto,
Deum esse Spiritum sanctum dubitare non possent, cui tanta religionis
servitus, quae latria dicitur, legitime exhiberetur in populo Dei,
ut illi etiam templum fabricaretur; cum Dominus dicat, Dominum Deum
tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13): quod in
graeco est, LATREYSEIS. Et eum negare audent Deum, qui
non ligna et lapides, sed membra Christi habet templum! Sic enim
Spiritum sanctum subjiciunt potestati Christi, cum ejus templum
membra sint Christi: quemadmodum ipsum Filium imperialibus legibus
Dei, cum ipse sit Verbum Dei, nec ullo modo imperatoris verbum
legibus subjaceat, sed leges faciat .
|
|