|
10. Isti sane, quorum disputationem accepi, cui respondeo, non
audent idem dicere factum esse quod genitum; et duo ista discernunt,
ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum
sanctum. Quod in Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse
dicat, quod Spiritus sanctus a Patre procedat.
11. Filius, inquiunt, Patrem praedicat: Spiritus sanctus
Filium annuntiat. Quasi non annuntiaveri: Filius Spiritum sanctum
esse venturum, aut et Pater non praedicaverit Filium, dicendo: Hic
est Filius meus dilectus in quo bene complacui; ipsum audite
(Matth. XVII, 5).
12. Ac per hoc non solum Patris gloriam Filius, verum etiam
Filii gloriam revelat Pater: nec solum Filii Spiritus sanctus, sed
etiam Filius manifestat Spiritus sancti dignitatem.
13. Et ideo sicut Filius, Patri, ita et Pater Filio: et sicut
Spiritus sanctus Filio, ita et Filius Spiritui sancto perhibet
testimonium.
14. A Patre autem et Filiomissus est Spiritus sanctus: et a
Patre et Spiritu missus est Filius.
|
|