|
15. Filius, inquiunt, minister est Patris: Spiritus sanctus
minister est Filii. Nec attendunt quod isto modo meliores faciunt
Spiritu sancto Apostolos sanctos; qui cum se Dei ministros esse
dicunt, non eos utique isti etiam Dei Patris ministros negabunt.
Ejus quippe ministri facti sunt, in cujus nomine etiam baptizarunt,
id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ac per hoc
secundum istorum vaniloquia, meliores erunt Trinitatis ministri; si
propterea minor est Spiritus sanctus, quia solius minister est
Filii.
16. Filius, inquiunt, jubetur a Patre: Spiritus sanctus jubetur
a Filio. Nusquam hoc in Scripturis sanctis legunt: quamvis
obedientem Filium legamus secundum formam servi, qua major est
Pater; non secundum formam Dei, in qua unum sunt ipse et Pater.
17. Legitur itaque in Scripturis sanctis Filius subditus Patri.
Ibi est enim forma servi, in qua et parentibus hominibus subditus
erat; sicut Evangelium loquitur: Et descendit cum illis, et venit
Nazareth; et erat subditus illis (Luc. II, 51). Non autem
alicubi sancta Scriptura dicit Spiritum sanctum subditum Filio.
18. Proinde et quae jubet Pater, operatur Filius propter formam
servi: et quae Pater operatur, operatur et Filius propter formam
Dei. Non enim ait, Quaecumque Pater jubet, haec Filius facit:
sed ait, Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter
(Joan. V, 19). Porro si Spiritum sanctum ideo haec loqui
dicunt quae mandat Filius, quia scriptum est, De meo accipiet et
annuntiabit vobis (Id. XVI, 14): cur non et Filius ea
loquitur quae mandat Spiritus sanctus, cum dicat Apostolus, Quae
Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11); et
cum ipse Jesus de se ipso impletum esse confirmet, quod scriptum est,
Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare
pauperibus (Luc. IV, 18, 21)? Si enim propter hoc unctus
est evangelizare pauperibus, quia Spiritus Domini super eum erat;
quid evangelizabat pauperibus, nisi quod Spiritus Domini habebat,
quo repletus erat? Nam et hoc de illo scriptum est, quod repletus sit
Spiritu sancto (Id. IV, 1).
|
|