|
19. Filius, inquiunt, adorat et honorat Patrem: Spiritus
sanctus adorat et honorat Filium. Hic non opus est scrupulose velle
discernere, inter honorare et adorare quid distet: propter formam enim
servi dicuntur ista de Filio. Dicant, si possunt, ubi legerint
adorari Filium a Spiritu sancto. Quod enim subjiciunt unde hoc
probare conentur, quia videlicet scriptum est, Pater, ego te
honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi; et de
Spiritu sancto, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et
annuntiabit vobis; ad rem de qua agitur non pertinet. Honorat enim
omnis qui adorat, non autem adorat omnis qui honorat. Nam et fratres
secundum Apostolum invicem se honore praeveniunt (Rom. XII,
10), nec tamen invicem adorant. Alioquin, si honorificare, hoc
est adorare; dicant, si placet, quod Filium adoret et Pater, et
hoc jubente Filio, qui ei dicit, Honorifica me (Joan. XVII,
4, 5). Quod autem dixit de Spiritu sancto, De meo accipiet,
solvit ipse quaestionem: ne putaretur quasi per quosdam gradus sic esse
de illo Spiritus sanctus, quomodo est ipse de Patre; cum ambo de
Patre, ille nascatur, ille procedat; quae duo in illius naturae
sublimitate discernere omnino difficile est: ergo ne hoc putaretur, ut
dixi, continuo subjecit, Omnia quae habet Pater mea sunt, propterea
dixi, De meo accipiet (Id. XVI, 14, 15). Ita sine dubio
intelligi volens quod de Patre accipiat. Sed ideo de ipsius, quia
omnia quae habet Pater, ipsius sunt. Haec autem non est divesitatis
naturae, sed unius principii commendatio.
20. Secundum hoc, ita Spiritus sanctus non a se ipso loquitur,
quia non est a se ipso qui de Patre procedit: sicut nec Filius potest
a se facere quidquam, quia nec ipse a se ipso est, sicut jam superius
exposui: non quod in omnibus nutum Patris exspectet; non enim ait,
Nisi quod viderit Patrem innuentem; sed, quod viderit Patrem
facientem (Id. V, 19), secundum ea quae jam disputavimus.
Quod autem in omnibus Spiritus sanctus Christi praeceptum exspectet,
ut dicunt, legant si possunt. Quod enim dictum est, Non a se
loquetur: non est dictum, Quaecumque a me audierit; sed, quaecumque
audierit loquetur (Id. XVI, 13). Cur autem dictum sit,
paulo ante jam claruit ex ipsius quam commemoravi Domini expositione,
ubi ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi, De meo
accipiet. Unde autem accipiet, inde est procul dubio quod loquetur;
quia inde audit, unde procedit. Scit enim Dei Verbum, procedendo
inde unde nascitur Verbum, ita ut sit communiter Spiritus et Patris
et Verbi.
|
|