|
21. Filius, inquiunt, pro nobis interpellat Patrem; et Spiritus
pro nobis postulat Filium. Sicut legunt, quod Filius interpellat
Patrem, secundum ea quae superius nos etiam commemorantes
disseruimus: ita inveniant unde proferant, quod Spiritus postulet
Filium. Quod enim dicit Apostolus, Quid enim oremus, sicut
oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus
inenarrabilibus: qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus
sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII,
26, 27); quomodolibet isti accipiant (multum enim ad eos est hoc
sic accipere, quemadmodum accipiendum est), non est dictum,
Interpellat Christum, aut, interpellat Filium: interpellat autem
Spiritus sanctus dictum est, quia interpellare nos facit. Sicut
Deus dicit, Nunc cognovi (Gen. XXII, 12); quasi ante
nesciebat: quod quid est aliud, nisi, Feci ut cognoscas? Inde est
et illud Apostoli, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo
(Galat. IV, 9): ne sibi tribuerent quod cognoverant Deum.
Sic ergo ait, cogniti a Deo, ut intelligerent quod illos gratia sua
Deus fecerit cognitores suos. Secundum istum locutionis modum dictum
est, Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV,
30): hoc est, nolite nos contristare qui secundum Spiritum Dei
contristamur ex vobis. Charitate quippe contristabantur, quam
diffundebat Spiritus sanctus in cordibus eorum (Rom. V, 5), et
per hoc eos de malis fratrum tristes ipse faciebat. Denique idem
apostolus, Accepistis, inquit, Spiritum adoptionis filiorum, in
quo clamamus, Abba, Pater (Id. VIII, 15): et alibi
eumdem sensum commemorans, Misit, inquit, Deus Spiritum Filii sui
in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6).
Quomodo ibi, in quo clamamus, quomodo hic, clamantem, nisi quia
clamantem hic ait, clamare facientem? Ut autem secundum ipsorum
sensum sic accipiamus clamantem, tanquam non clamare nos faciat, sed
ipse clamet; ecce dicendo, Abba, Pater, non interpellat Filium,
sed Patrem. Non enim audebunt dicere filium Christi esse Spiritum
sanctum: nam utique, ne hoc dicerent, non genitum a Filio, sed
factum dicere maluerunt. Non ergo scimus per nos ipsos quid oremus,
sicut oportet, sed ipse Spiritus interpellat, id est, interpellare
nos facit quae sunt secundum Deum: quod nisi faciat, non oramus,
nisi secundum istum mundum, ad explendam concupiscentiam carnis, et
concupiscentiam oculorum, et ambitionem saeculi, quae non sunt a
Patre, sed ex mundo sunt (I Joan. II, 16). Quamvis
nonnulli id quod dictum est, Ipse Spiritus interpellat gemitibus; de
spiritu hominis intelligendum arbitrentur.
|
|