|
22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris, vivam et
veram, propriam et condignam imaginem dicunt Filium. At apostolus
Paulus, non virtutis Dei et sapientiae imaginem; sed Deum ipsum
esse dicit, Dei virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24).
Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius, Virtus ejus et
Sapientia est. Imago autem plena atque perfecta, id est, non ab
illo ex nihilo facta, sed de illo genita, nihil minus habet quam ille
cujus imago est: Patris quippe imago summa, id est, ita similis ut
in ea dissimile aliquid non sit, Filius est unigenitus. Non sunt
tamen ausi dicere imaginem Filii Spiritum sanctum, sed
manifestationem. Propter hoc, nec genitum, sed factum ab illo esse
dixerunt. Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt .
|
|