|
23. Quis autem catholicus dixerit, partem Patris esse Filium,
aut, partem Filii Spiritum sanctum? Quod ita negandum putaverunt,
tanquam inter nos et ipsos ulla inde sit quaestio. Ejusdem naturae
dicimus esse Trinitatem, non aliquam ibi personam partem cujuspiam
nuncupamus. Sed quod ita negant partem Patris esse Filium, ut tamen
dicant proprium et dilectissimum, perfectum et plenum unigenitum
Filium: quaerendum est ab eis, quos filios suos facit Deus
voluntarie, gignens eos verbo veritatis, cum ad eam perfectionem
pervenerint, ut perfectiores esse non possint, utrum sint etiam ipsi
proprii et dilectissimi, perfecti et pleni filii Dei. Quod si
erunt, nec unigenitus ille erit, quia aequales multos habebit; sed
tantummodo primogenitus. Si autem non erunt, quomodo accipienda est
illius plenitudo atque perfectio, nisi ut sit prorsus gignenti
aequalis, et in nullo omnino dissimilis; atque ut id brevius
planiusque dicamus, sint isti filii gratia, ille natura: quia in
istis est participatio divinitatis, in illo plenitudo? Quamvis et
ille quod suscepit hominem, et Verbum caro factum est (Joan. I,
14), non sit natura, sed gratia: Verbi tamen, quod Patri
aequale est, permanente natura. Deinde respondeant, quia non
filium, sed primum et praecipuum opus Filii prae caeteris universis
dicunt esse Spiritum sanctum, utrum illi filii meliores futuri sint
Spiritu sancto, quos voluntarie genuit Pater verbo veritatis
(Jacobi I, 18)? Quomodo enim non coguntur hoc dicere, cum
procul dubio melius sit filios esse Patris, quam opus Filii? Haec
cogitent, et emendent vanas impiasque blasphemias, atque fateantur in
illa Trinitate nullam personam, praeter quod Filius manens Deus,
homo factus est, omnino esse creaturam, aut aliquid a Deo factum:
sed totum quidquid illud est, summum, verum, immutabilem Deum.
24. Absit enim ut, quemadmodum sapiunt, Pater major sit Filio
suo, secundum id quod unigenitum Verbum ejus est: sed secundum id
quod Verbum caro factum est. Sed quid mirum, quando in eadem carno
factus est etiam Angelis minor? Absit ut, quemadmodum blasphemant,
incomparabiliter major et melior sit Filius Spiritu sancto: et quod
insanissimum est credere, templum minoris sint membra majoris.
|
|