|
25. Pater quidem, Deus et Dominus est Filio suo: quia inest in
eo forma servilis, quae prophetabatur, cum diceretur, Dominus dixit
ad me, Filius meus es tu (Psal. II, 7). Cui etiam in eadem
prophetia dicit idem Filius, De ventre matris meae Deus meus es tu
(Psal. XXI, 11). De ventre quippe matris ejus, ubi hominem
assumpsit, Deus ejus est. Qui propter quod eum non solum ante
ventrem matris, sed ante omnia saecula coaeternum genuit, Pater ejus
est. Ubi autem vel in somnis audierunt Scripturam sanctam dixisse
Filium Deum et Dominum esse Spiritus sancti?
26. Pater, inquiunt, immobiliter et impassibiliter volens Filium
genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum
fecit. O praecipuam laudem Filii et Spiritus sancti! Quasi nos
Pater mobiliter et passibiliter invitus genuerit, qui nos voluntarie
genuit verbo veritatis: aut Filius cum labore et fatigatione coelum et
terram creaverit? Aequentur ergo ista opera secundum istos, vel
Filio vel Spiritui sancto: aut si nullo modo aequantur, quid profuit
hoc dicere, unde nulla fit quaestio; quod scilicet sine ullo labore et
fatigatione vel gignat Pater, vel faciat Filius? Videant sane
quomodo dicant, quod sola virtute sua Filius fecerit Spiritum
sanctum. Isto enim modo coguntur fateri, aliquid fecisse Filium quod
non viderit Patrem facientem. An placet eis dicere, quod etiam
Pater fecerit Spiritum sanctum? Non ergo eum sola virtute sua
fecerit Filius . An alterum fecit prior Pater, ut posset Filius
facere quem fecit, qui non potest facere nisi quod viderit Patrem
facientem? Et quid est, quod non alia similia, sed quaecumque Pater
facit, haec eadem Filius facit similiter? Si haec cogitare
conentur, procul dubio turbabuntur eis omnia, quae sibi carnali
cogitatione componunt.
|
|