|
27. Verum est autem quod Pater omnibus quae sunt, dedit ut
essent; et ipse quod est, a nemine accepit: sed aequalitatem suam
nulli dedit, nisi Filio qui natus est de illo, et Spiritui sancto
qui procedit de illo. Quae cum ita sint, non est ista, quam volunt
isti, differentia Trinitatis; quia indifferens in Trinitate natura,
indifferens in Trinitate potentia est: ut omnes honorificent Filium,
sicut honorificant Patrem, quod ipse ait (Joan. V, 19,
23); et qui volunt pie vivere, Dominum Deum suum adorent, et
illi soli serviant, quod et antiquis patribus Dei lege praeceptum
est, nec ullo modo aliter fieri potest, ut soli Domino Deo nostro ea
quae Deo debetur servitute serviamus. Ipsa est enim quae graece
appellatur LATREIA. Quod verbum ibi positum est, cum
diceretur, Illi soli servies (Deut. VI, 13). Nullo modo,
inquam, hoc fieri potest, nisi ipse Dominus Deus noster universa sit
Trinitas. Alioquin istam servitutem, quae latria dicitur, quam non
debent servi eis quos secundum carnem dominos habent, sed omnes homines
soli Domino Deo suo: hanc ergo servitutem non exhibebimus Filio, si
de Patre dictum est, Et illi soli servies; aut non exhibebimus
Patri, si de Filio dictum est, Et illi soli servies. Jam vero si
aliquibus terrae molibus Spiritui sancto templum fabricaremus, quis
dubitaret ei nos latria, id est, ista de qua nunc loquor servitute
servire? Quomodo ergo non ei servitutem, quae latria dicitur,
exhibemus, cui templum non facimus, sed nos ipsi sumus? Aut quomodo
non et ipse Deus noster est, de quo dicit Apostolus, Nescitis quia
templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Et paulo
post: Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. VI,
19, 20). Corpora autem nostra, templum in nobis dicit esse
Spiritus sancti. Cum igitur et Patri et Filio et Spiritui sancto
ista, quae latria vocatur, servitute serviamus. audiamusque legem
Dei praecipientem, ut nulli alteri, sed soli Domino Deo nostro hanc
exhibeamus; procul dubio unus et solus Dominus Deus noster est ipsa
Trinitas, cui uni et soli talem servitutem pietatis jure debemus.
|
|