|
4. Et antequam faceret, inquiunt, universa, omnium futurorum Deus
et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in
natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans
Patris jussionem; ipse voluntate Patris descendit de coelo, et venit
in hunc mundum sicut ipse ait:
|
“Nec enim a me ipso veni, sed ille me
misit”
|
|
(Joan. VIII, 42). Vellem isti ut dicerent, utrum
duos constituant creatores. Quod si non audent: unus est enim;
quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI,
36); unus quippe Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus,
quomodo unus creator: quid est quod dicunt, jubente Patre creasse
omnia Filium, tanquam Pater non creaverit, sed a Filio creari
jusserit? Cogitent qui carnaliter sapiunt, quibus aliis verbis
jusserit Pater unico Verbo. Formant enim sibi in phantasmate cordis
sui quasi duos aliquos, etsi juxta invicem, in suis tamen locis
constitutos, unum jubentem, alterum obtemperantem. Nec intelligunt
ipsam jussionem Patris ut fierent omnia, non esse nisi Verbum Patris
per quod facta sunt omnia.
Quod autem miserit Pater Filium, negari non potest. Sed
considerent, si possunt, quomodo eum miserit, cum quo ipse venit.
An ille mentitus est qui ait: Non sum solus, quoniam Pater mecum
est (Joan. XVI, 32). Sed quomodo libet missum intelligant,
numquid ideo diversa natura est, quia Pater mittit et mittitur
Filius? Nisi forte potest homo pater mittere hominem filium unius
ejusdemque substantiae, et non potest Deus: cum homo missus ab homine
mittente separetur, quod Deus non potest. Sed ignis mitit splendorem
suum, nec potest splendor missus separari ab igne mittente: quamvis et
ista quia creatura est visibilis, non omni ex parte huic rei sit
comparabilis. Cum enim splendorem mittit ignis, longius pervenit
splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor ab igne qui est in
lucerna missus, si loqui posset, non utique posset verum dicere in
pariete, quo sine lucernae igne pervenit, Ignis qui me misit mecum
est: potuit autem missus a Patre Filius dicere, Pater mecum est.
Cum igitur haec a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec
capi ullius cogitatione possit, quomodo hinc ostendant Filium alterius
atque inferioris essentiae, non inveniunt; quandoquidem nec homo
missus ab homine, diversam naturam mittentis et missi esse demonstrat.
|
|