|
28. Sicuti nemo potest, inquiunt, sine Filio ad Patrem
transire; ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate
adorare: quasi et ad Filium sine Patre quisquam possit venire, cum
ipse dicat, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit
illum (Joan. VI, 44); aut ad Spiritum sanctum sine Patre et
Filio pervenire possemus, qui eum nobis sua conferunt gratia. Quid
est enim aliud ad eos venire, nisi eos habitantes in nobis habere?
Hoc enim modo et ipsi ad nos veniunt, cum Deus ubique sit, et nullo
corporali contineatur loco. Ipse Salvator dicit de se et de Patre,
Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Id. XIV,
23): et de Spiritu sancto dicit, Nisi ego abiero, advocatus non
veniet ad vos (Id. XVI, 7). Quid est ergo quod dicunt,
Sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest
sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare; et deinde
subjungunt, Ergo in Spiritu sancto adoratur Filius? Numquidnam
haec indicant differentiam naturarum, de qua inter nos et illos
vertitur quaestio? Nam si nemo potest sine Spiritu sancto Filium in
veritate adorare, et in Spiritu sancto adoratur Filius, profecto
veritas est etiam Spiritus sanctus: quia cum in illo adoratur
Filius, sicut ab eis dictum est, in veritate adoratur. At ipse
Filius ait: Ego sum veritas (Id. XIV, 6). Ergo et in se
ipso adoratur, cum in veritate adoratur. Ac per hoc et in se et in
Spiritu sancto adoratur Filius. Quis autem ita sit impius, ut inde
separet Patrem? Quomodo enim non et in illo adoramus , in quo
vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28)? Proinde adorari
Filium in Spiritu sancto, etiam nos dicimus: adorari autem Filium
ab Spiritu sancto, legant si possunt.
|
|