CAPUT XXXI. |
29. Nam per Filium glorificari Patrem, quis negat? Sed et Filium glorificari per Patrem, negare quis audeat: cui dicit ipse Filius, Glorifica me; cui etiam dicit, Ego te glorificavi (Joan. XII, 28, et XVII, 5, 4)? Glorificare autem, et honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod graece dicitur DOXAZEIN: interpretum autem varietate, aliter atque aliter positum est in latino. |