|
30. Spiritus sancti opus et diligentia est, inquiunt,
sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut
quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui
ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum revocare;
ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros
hortari de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam
veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per
alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis
confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et charitatem
praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro simplicitate
et sinceritate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis,
gratiam ad utilitatem dividere et unusquisque in quo opere et proposito
fuerit habilis, in ipso ordinare. Facit haec quidem Spiritus
sanctus: sed absit ut sine Filio faciat. Quis enim sic deviet a via
veritatis, ut neget a Christo custodiri sanctos, lapsos autem in
statum pristinum reparari, ignorantes doceri, obliviscentes admoneri,
peccantes argui, pigros hortari, errantes ad viam veritatis adduci,
infirmos sanari, caecos illuminari, et caetera quae isti Spiritui
sancto, tanquam solus ea faciat, tribuenda putaverunt? Ut enim de
caeteris, ne longum sit, taceam; quomodo negabunt a Christo doceri
sanctos, quibus idem dicit, Nolite vocari ab hominibus rabbi; unus
est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8)?
quomodo negabunt a Christo illuminari caecos, de quo scriptum legunt,
Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9)?
Spiritus ergo sanctus, sicut sine Christo non docet aut illuminat
quemquam, ita sine Christo non sanctificat quidquam. Illud autem
quod per prophetam Deus dicit, Ut sciant quia ego sum qui sanctifico
eos (Exod. XXXI, 13); eligant a quo dictum velint credere.
Si a Patre, cur ab eo separant opera Spiritus sancti , cum
sanctificari sanctos ab Spiritu sancto tanquam proprie ac separabiliter
putant? Si a Filio, saltem ab ipso non separent opera
sanctificatoris Spiritus sancti. Si ab Spiritu sancto, Deus est
etiam Spiritus sanctus, quod illi nolunt, qui per Prophetam dixit,
Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos. Si autem, quod melius
intelligitur, vox illa ipsius Trinitatis est per Prophetam, nullo
dubitante, unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, ex
quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria in saecula
saeculorum. Amen (Rom. XI, 36).
|
|