|
31. Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu sancto, quae ab illo
fieri commemoraverunt, non est ex eo consequens quod adjungunt: Alium
esse a Filio Spiritum sanctum natura et ordine, gradu et affectu,
dignitate et potestate, virtute et operatione. Quandoquidem nec
hominum diversa natura est, quorum separabilia opera esse possunt,
quod Trinitatis esse non possunt. Ordo autem, gradus, affectus,
qui invenitur in creaturae disparilitate et infirmitate, nullus est in
illa coaeterna et aequali et impassibili Trinitate. Dignitas vero,
potestas, virtus, quomodo non aequalis est omnibus, qui et eadem et
similiter operantur? Quod enim dicunt eos operatione diversos, hoc
omnino falsum esse convicimus.
|
|