|
32. Quod autem in isto sermone subnectunt, Impossibile esse ut
unus idemque sit Pater et Filius, generans et nascens; cui
testimonium perhibetur, et qui testimonium perhibet; major, et is qui
majorem confitetur; is qui ad dexteram sedet aut stat, et is qui sedis
dat honorem; qui missus est, et is qui misit; nec discipulus et
doctor, ut ipse docuit dicens,
|
“Sicuti docuit me Pater, sic
loquor”
|
|
(Joan. VIII, 28): similis et imitator, et is cujus
est similis et quem imitatur; is qui orat, et is qui exaudit; is qui
gratias agit, et is qui benedicit; is qui suscipit mandatum, et is
qui dedit mandatum; minister, et praecipiens; supplex, et eminens;
subditus, et superior; unigenitus, et ingenitus; sacerdos, et
Deus: ex parte aliqua verissime dicunt, sed ea contra Sabellianos,
non contra Catholicos dicant. Illi enim unum et eumdem dicunt Filium
esse qui Pater est: nos autem Patrem gignentem et Filium genitum
duas dicimus esse personas, sed non duas diversasque naturas. Non
ergo unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et
Filius. Quod vero major est Pater, non pertinet ad naturam
gignentis et geniti, sed hominis et Dei: secundum quam formam
suscepti hominis, et ad dexteram Patris sedet vel stat, et orat, et
gratias agit, et sacerdos est, et minister est, et supplex est, et
subditus est: secundum autem formam Dei, in qua aequalis est Patri,
unigenitus est et gignenti coaeternus. Et licet sit primogenitus omnis
creaturae, quia in illo condita sunt omnia, priusque ille est genitus
quam haec condita; tamen sempiternus est sicut Pater, nec coepit ex
tempore. Nam et Patrem rectissime dicimus priorem esse quam universa
quae condidit, quamvis genitus non sit. Nihil enim tam primum, quam
id ante quod nihil est. Sed sicuti nihil est ante Patrem; ita nihil
est ante unigenitum Filium, Patri utique coaeternum. Neque enim
quia ille genuit, ille genitus est, ideo est Pater tempore anterior.
Nam si inter Patrem gignentem et genitum Filium aliquod tempus est,
profecto tempus est ante Filium, et non est jam Filius primogenitus
omnia creaturae, quia et tempus utique creatura est: nec omnia per
ipsum, si tempus ante ipsum; sed omnia per ipsum (Coloss. I,
15, 16), nullum ergo tempus ante ipsum. Ac per hoc,
quemadmodum ignis et splendor qui ex igne gignitur et circumquaque
diffunditur, simul esse incipiunt, nec genitus a gignente
praeceditur: sic Deus Pater et Deus de Deo Filius esse simul
incipiunt, quia pariter sine ullo initio temporis sunt, nec genitus a
gignente praeceditur. Et sicut ignis gignens et splendor genitus
coaevi sunt; ita Deus Pater gignens et Deus Filius genitus
coaeterni sunt. Sed quia iste est de illo, non ille de isto, ideo et
mandatum accipit a Patre, cum mandatum ipse sit Patris; et docet eum
Pater, cum ipse sit paterna doctrina. Sic enim accipit a Patre
vitam, cum sicut Pater ipse sit vita: ita est et Patri similis, ut
in nullo sit omnino dissimilis. Testimonium vero cum invicem sibi
perhibeant Pater et Filius, quomodo isti alterum eorum faciant
testimonium perhibentem, et alterum cui testimonium perhibeatur,
ignoro. Nonne Pater dicit, Hic est Filius meus dilectus (Matth.
III, 17)? Nonne Filius dicit, Testimonium perhibet de me,
qui misit me, Pater (Joan. VIII, 18)? Cur ergo eos ita
distinguunt, ut Patrem dicant cui testimonium perhibetur, et Filium
qui perhibet? Cur usque ad ista sunt vani, usque ad ista surdi,
usque ad ista caeci? De Patre autem mittente et misso Filio, jam in
superioribus hujus disputationis partibus satis abundeque tractatum
est.
|
|