|
33. Nunquam sane, ut impietas ista delirat, Pater praescius erat
se unigeniti Dei Patrem futurum: quia nunquam non Pater erat,
habens Filium coaeternum, et generans sine tempore per quem condidit
tempora. Et sicut Deum se non praescivit futurum quod semper erat;
sic nec Patrem, quia cum Filio semper erat: nec magno Filio major,
nec bono melior; quia non Patri tantum, sed universae Trinitati
dictum est, Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10).
Nec de Patre tantum, sed de universa Trinitate recte intelligitur
dixisse idem Filius, Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X,
18); quando eum appellavit magistrum bonum, qui eum nondum
intelligebat Deum: tanquam diceret, Si vocas bonum, intellige
Deum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Trinitas ergo unus Deus
solus magnus et bonus, cui uni et soli, sicut praecipit lex ejus,
illa quae latria dicitur servitute servimus.
|
|