|
34. Absit autem ut dicamus, humilitatis, non veritatis gratia
Filium aliquando sic loqui, ut se Patri subjiciat eumque majorem esse
testetur. Novimus quippe in Filio formam servi, non fictam
simulatamque, sed veram: propter quem scilicet humanum habitum, et
propter quod ipse de Patre, non Pater de illo Deus est, dicit illa
omnia, de quibus isti occasionem accipiunt, diversas Patris et Filii
credere ac praedicare naturas. Et cum se tanta ista voragine
impietatis immergant, nos tanquam opprobrio novi nominis Homousianos
vocant. Ita enim sese habet catholicae veritatis antiquitas, ut ei
omnes haeretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut
ab omnibus appellantur, obtineant. Ariani quippe et Eunomiani, non
alii haeretici, nos vocitant Homousianos, quia contra eorum errorem,
graeco vocabulo OMOOYSION defendimus Patrem et Filium et
Spiritum sanctum, id est, unius ejusdemque substantiae, vel, ut
expressius dicatur, essentiae, quae OYSIA graece appellatur:
quod planius dicitur, unius ejusdemque naturae. Et tamen si quis
istorum qui nos Homousianos vocant, filium suum non cujus ipse esset,
sed diversae diceret esse naturae, exhaeredari se ab eo mallet filius
quam hoc putari. Quanta itaque impietate isti caecantur, qui cum
confiteantur unigenitum Dei Filium, nolunt ejusdem naturae cujus
Pater est confiteri, sed diversae atque imparis et multis modis
rebusque dissimilis, tanquam non de Deo natus, sed ab illo de nihilo
sit creatus; ac per hoc et ipse creatura sit, gratia filius, non
natura? Ecce qui nos quasi macula novi nominis vocant Homousianos,
nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos.
|
|