|
Quod autem ante omnia saecula natum fatentur Filium, quomodo non sibi
ipsi contrarii sunt, eum natum dicere ante omnia saecula, cujus
nativitati anteponunt aliquid temporis; quasi non aut saecula aut
saeculorum partes quaecumque sint tempora?
Quod vero dicit Apostolus, etiam in futuro saeculo Patri Filium
subjectum futurum, ubi ait, Tunc et ipse subjectus erit ei qui illi
subjecit omnia (I Cor. XV, 28); quid mirum, quandoquidem
illa in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater?
Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subjectionem, ipsius
humanae formae in divinam substantiam commutationem intelligendam
putaverint, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur
et mutatur. Sed nos quid hinc sentiamus ostendimus, magis ideo
dixisse Apostolum etiam tunc Patri Filium subjectum futurum, ne quis
in eo putaret spiritum et corpus humanum aliqua conversione periturum:
ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed, in
omnibus, id est, ut ad habendam vitam, et satiandum in bonis
desiderium nostrum, natura divina sufficiat. Tunc enim Deus omnia
erit in omnibus, cum praeter ipsum nihil omnino habere velle
coeperimus. Omnia quippe ipse nobis erit, quando ipso sufficiente
nihil deerit.
|
|