|
Jussum vero obaudisse Filium antequam acciperet carnem, unde isti
existiment nescio. An accipere carnem jussus est, ut hoc videatur
fecisse jussus, quod fecit missus? Iterum ergo ad illa redeant, quae
superius disputata sunt, et quaerant atque inveniant, si possunt,
Pater unico Verbo quo alio jusserit verbo; et utrum dignum fuerit ut
temporali jubentis verbo Verbum subderetur aeternum: atque hinc
intelligant quia non eum Patris jussio, tanquam suae non fuerit
potestatis, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quod
autem humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem
(Philipp. II, 7, 8), jam utique acceperat carnem.
|
|