CAPUT XXXIX.

Arbitror me ad omnia respondisse quae continet Arianorum sermo, qui nobis ut ei responderemus, a quibusdam fratribus missus est. Qui ut posset inspici ab iis qui haec legunt, et utrum ad omnia responsum fuerit explorare desiderant, huic eum nostrae disputationi praescribendum putavimus; ut prius legatur ipse, ac deinde nostra responsio. Quoniam non ubique textum verborum ejus interposuimus; ne nimis longum faceremus hoc opus nostrum, quod tandem isto fine concludimus.