|
Hic autem etiam hoc potest intelligi, ut eo ipso a Patre Filius
missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non
Pater. Quis enim mittitur illo ubi est? Ubi autem non est
Sapientia Dei, quod est Christus, de qua legitur: Attingit a fine
usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII,
1)? Cum ergo ubique sit etiam Filius, quo mittendus fuerat ubi non
erat, nisi apparendo sicut non apparebat? Quanquam et Spiritum
sanctum missum legamus, qui certe in unitatem personae suae naturam non
assumpsit humanam. Nec a solo Filio missus est, sicut scriptum est,
Cum ego iero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7); sed a
Patre quoque, sicut scriptum est, Quem mittet Pater in nomine meo
(Id. XIV, 26). Ubi ostenditur quod nec Pater sine Filio,
nec Filius sine Patre misit Spiritum sanctum, sed eum pariter ambo
miserunt. Inseparabilia quippe sunt opera Trinitatis. Solus Pater
non legitur missus, quoniam solus non habet auctorem a quo genitus
sit, vel a quo procedat. Et ideo non propter naturae diversitatem,
quae in Trinitate nulla est, sed propter ipsam auctoritatem solus
Pater non dicitur missus. Non enim splendor aut fervor ignem; sed
ignis mittit, sive splendorem, sive fervorem. Quamvis haec longe
sint dissimilia; nec inveniatur aliquid vel in spiritualibus vel in
corporalibus creaturis, quod ei Trinitati, quae Deus est, merito
conferatur.
|
|