|
5. Dicunt etiam: Et quia de omnibus spiritualibus et rationalibus
gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis paulo minus ab
Angelis inferior minoratus homo videbatur (Psal. VIII, 6);
ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus
honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere, et
ostendere quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est:
|
“Magnus homo et pretiosus vir”
|
|
(Prov. XX, 6, sec. LXX).
Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem facere
dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in
honore. Haec dicentes, hoc volunt intelligi, quod humanam carnem
sine humana anima Christus assumpserit. Quae propria haeresis
Apollinaristarum est: sed etiam istos, id est, Arianos, in eorum
disputationibus, non solum Trinitatis diversas esse naturas, sed
etiam hoc sentire deprehendimus, quod animam non habeat Christus
humanam Verum id in hujus disputationis consequentibus evidentius
apparebit. Nunc ad haec eorum verba quae proposuimus hoc respondemus,
ut recolant in Epistola quae ad Hebraeos est, de Christo esse
intellectum quod scriptum est, Minorasti eum paulo minus ab Angelis
(Hebr. II, 7): et videant non ad diversitatem et inaequalitatem
naturae Patris et Filii valere quod dixit, Pater major me est
(Joan. XIV, 28); sed ad illud potius quod in forma servi
propter infirmitatem, in qua pati et mori potuit, minor etiam Angelis
factus est.
|
|