|
6. Item dicunt:
inquit,
|
“venit plenitudo temporis,
misit Deus Filium suum natum ex muliere”
|
|
(Galat. IV, 4).
Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et
praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait:
|
“Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem
ejus qui me misit”
|
|
(Joan. VI, 38). Ipse et voluntate Patris
triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus
(Luc. III, 21-23), voluntate et praecepto Patris
Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait,
|
“Et aliis
civitatibus oportet me Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum”
|
|
(Id. IV, 43); et,
|
“Ipse mihi mandatum dedit quid dicam,
aut quid loquar”
|
|
(Joan. XII, 49). Et sic voluntate et
praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait:
|
“Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod
tu vis”
|
|
(Matth. XXVI, 39, 59). Et Apostolo asserente
et dicente:
inquit,
|
“factus Patri usque ad mortem,
mortem autem crucis”
|
|
(Philipp. II, 8). His testimoniis
sanctarum Scripturarum quid persuadere conantur, nisi propterea
Patris et Filii diversas esse naturas, quia obediens Patri
ostenditur Filius? Quod tamen de hominibus non utique dicerent:
neque enim si homo filius homini patri suo sit obediens, ideo amborum
diversa natura est.
|
|