|
Quanquam et hoc ipsum quod dicit Jesus, Descendi de coelo, non ut
faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan.
VI, 38); ad illud referatur quod homo primus Adam (de quo dicit
Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt [Rom. V, 12]), faciendo voluntatem suam, non ejus
a quo factus est, universum genus humanum propagine vitiata culpae et
poenae fecit obnoxium. Unde a contrario, per quem liberandi
fueramus, non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est. Ita
quippe hoc loco dicitur voluntas sua, ut intelligatur esse propria
contra voluntatem Dei. Neque enim cum obedimus Deo, eaque
obedientia dicimur ejus facere voluntatem, nolentes id facimus, sed
volentes, ac per hoc si volentes id facimus, quomodo voluntatem
nostram non facimus, nisi quia illa dicitur voluntas, nostra, quando
Scriptura ita loquitur, quae intelligitur esse propria contra
voluntatem Dei? Hanc habuit Adam, ut in illo moreremur: hanc non
habuit Christus, ut in illo viveremus. De natura quippe humana hoc
recte dici potest, in qua exstitit per inobedientiam voluntas propria,
quae Dei voluntati esset adversa. Caeterum quod attinet ad
divinitatem Filii, una eademque voluntas est Patris et Filii: nec
potest ullo modo esse diversa, ubi est natura Trinitatis immutabilis
universa. Ut autem Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus
(I Tim. II, 5) non faceret propriam, quae Deo adversa est,
voluntatem, non erat tantum homo, sed Deus et homo: per quam
mirabilem singularemque gratiam humana in illo sine peccato ullo posset
esse natura. Propter hoc ergo ait, Descendi de coelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit: ut ea causa esset
tantae obedientiae, quae omnino sine ullo peccato esset hominis quem
gerebat, quia de coelo descenderat; hoc est, non tantum homo, verum
etiam Deus erat. Unam quippe ostendit esse personam in utraque
natura, hoc est, Dei et hominis, ne si duas faciat, quaternitas
incipiat esse, non trinitas. Quoniam itaque gemina quidem
substantia, sed una persona est, propterea quod dictum est, Descendi
de coelo, refertur ad Dei excellentiam; quod vero adjunctum est, non
ut faciam voluntatem meam, propter Adam qui fecit suam, refertur ad
hominis obedientiam: utrumque autem Christus, id est, Deus et
homo; tamen obedientia in illo quae contraria est inobedientiae primi
hominis, secundum id quod homo est commendatur. Unde ait Apostolus:
Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt
multi; ita et per obedientiam unius hominis justi constituentur multi
(Rom. V, 19).
|
|