|
Nec quia dixit, hominis, separavit Deum, qui hominem assumpsit;
quia, sicut dixi, et valde commendandum est, una persona est. Ipse
namque unus Christus et Dei Filius semper natura, et hominis Filius
qui ex tempore assumptus est gratia: nec sic assumptus est ut prius
creatus post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Ac per
hoc propter istam unitatem personae in utraque natura intelligendam et
Filius hominis dicitur descendisse de coelis, quamvis sit ex ea quae
in terra fuerat Virgine assumptus; et Filius Dei dicitur crucifixus
et sepultus, quamvis haec non in divinitate ipsa qua est Unigenitus
Patri coaeternus, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus.
Nam Filium hominis descendisse de coelo, ipsum dixisse sic legimus:
Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius
hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Unigenitum vero
Filium Dei crucifixum et sepultum, omnes etiam in Symbolo
confitemur. Unde est et illud Apostoli: Si enim cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Hanc
unitatem personae Christi Jesu Domini nostri, sic ex natura utraque
constantem, divina scilicet atque humana, ut quaelibet earum vocabulum
etiam alteri impertiat, et divina humanae, et humana divinae, beatus
ostendit Apostolus, ubi nos cum ad humilitatem misericordem per
Christi exhortaretur exemplum: Hoc sentite, inquit, in vobis quod
et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinane
arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit, formam
servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus
ut homo: humiliavit se ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem
autem crucis (Philipp. II, 5 8). Cum ergo Christi nomen ex
eo illi sit quod scriptum est in prophetia, Unxit te Deus, Deus
tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV,
8); unde ad id quod homo factus est pertinet id quod formam servi
accipiens habitu est inventus ut homo, qui utique habitus coepit ex
tempore: de ipso tamen eodemque Christo dictum est, Cum in forma
Dei esset; cum profecto in forma Dei antequam ab illo forma servi
esset accepta, nondum erat Filius hominis, sed Filius Dei, cui
Patris aequalitas rapina non erat, sed natura. Non enim erat
usurpando elatus, sed hoc erat natus, et ideo veritas. Nondum ergo
erat Christus, quod esse coepit cum semetipsum exinanivit, non formam
Dei amittens, sed formam servi accipiens. Verum si quaeramus, Quis
est ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo? Respondetur nobis voce apostolica, Christus Jesus.
Ergo et illa divinitas hujus humanitatis nomen accepit. Item si
quaeramus, quisnam sit factus obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis; rectissime respondetur, Ille qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo et ista humanitas
illius divinitatis nomen accepit. Apparet tamen idem ipse Christus,
geminae gigas substantiae, secundum quid obediens, secundum quid
aequalis Deo; secundum quid Filius hominis, secundum quid Filius
Dei: secundum quid dicat, Pater major me est (Joan. XIV,
28); secundum quid, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30):
secundum quid, non facit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est
(Id. VI, 38); secundum quid, Sicut Pater suscitat mortuos
et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Id. V, 21).
|
|