|
7. Item sequuntur et dicunt: Is et in cruce pendens, voluntate et
praecepto Patris, carnem humanam quam de sancta virgine Maria
suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus
Patris commendavit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum
meum (Luc. XIII, 46). Quia Maria moriturum corpus
peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors
Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis.
Sicuti enim generatio ejus ex virgine non fuit corruptio dealitatis ,
sed susceptio corporis; ita et in morte ipsius non fuit passio et
defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ipsius. Sicuti enim
qui indumentum conscindit, induto facit injuriam; ita et qui carnem
ipsius crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt. Ecce
in quibus verbis suis omnino manifestant negare se, quod ad unitatem
personae Christi etiam humana anima pertineat; sed in Christo carnem
et divinitatem tantummodo confiteri. Quandoquidem cum penderet in
ligno, illud ubi ait, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum,
divinitatem ipsam volunt eum intelligi commendasse Patri, non humanum
spiritum, quod est anima. Merito in ista ipsa disputatione superius,
ubi voluerunt intelligi Christum Patris voluntatem fecisse, non
suam, hinc eum minoris atque diversae putantes esse naturae, illud
commemorarunt quod ait, Pater, transeat a me calix iste; non tamen
quod ego volo, sed quod tu vis: illud autem noluerunt quod ait,
Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 39,
38). Audiant ergo ista commemorantibus nobis: Tristis est anima
mea usque ad mortem; Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan.
X, 18); Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam
ponat pro amicis suis (Id. XV, 13): et quod de illo
intellexerunt Apostoli prophetatum, Quoniam non derelinques animam
meam in inferno (Psal. XV, 10; Act. II, 31, et
XIII, 35). Et his atque hujusmodi sanctarum Scripturarum
testimoniis non resistant, fateanturque Christum, non tantum carnem,
sed animam quoque humanam Verbo unigenito coaptasse; ut esset una
persona, quod Christus est, Verbum et homo: sed ipse homo, anima
et caro; ac per hoc Christus Verbum anima et caro. Et ideo sic
intelligendus geminae substantiae, divinae scilicet et humanae, ut
ipsa humana ex anima constet et carne. Aut si eo moventur quod
scriptum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); nec illic
anima nominata est: intelligant carnem pro homine positam, a parte
totum significante locutionis modo; sicuti est, Ad te omnis caro
veniet (Psal. LXIV, 3): item, Ex operibus Legis non
justificabitur omnis caro (Rom. III, 20). Quod apertius alio
loco dixit, Ex Lege nemo justificabitur (Galat. III, 11):
itemque alio, Non justificatur homo ex operibus Legis (Id. II,
16). Ita ergo dixit, Omnis caro; ac si diceret, Omnis homo.
Sic itaque dictum est, Verbum caro factum est; ac si diceretur,
Verbum homo factum est. Verumtamen isti cum ejus solam humanam carnem
velint intelligi hominem Christum; non enim negabunt hominem, de quo
apertissime dicitur, Unus mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus (I Tim. II, 5): miror quod nolint consentire, propter
hanc humanam quomodocumque naturam dici potuisse, Pater major me est;
non propter illam de qua dictum est, Ego et Pater unum sumus. Quis
enim ferat, si quantuscumque homo dicat, Ego et Deus unum sumus?
Et quis non accipiat, si homo dicat, Deus major me est? Quale
illud est quod ait beatus Joannes: Major est Deus corde nostro (I
Joan. III, 20).
|
|