|
De iisdem contra Felicem disputationibus Possidius in Augustini
Vita, cap. 16, scribit:
|
“Cum quodam etiam Felice, de numero
eorum quos Electos dicunt iidem Manichaei, quique Hipponem venerat
eumdem seminaturus errorem, publice in Hipponensi ecclesia notariis
excipientibus disputavit beatus Augustinus, populo astante; et post
secundam vel tertiam collationem ille manichaeus frustrata vanitate et
errore illius sectae ad nostram conversus est fidem atque Ecclesiam,
sicut eadem relecta docere poterit scriptura.”
|
|
Ubi tres Possidius
indicat habitas collationes, ea scilicet computata, quam sine notariis
pridie Gestorum publicorum habuit cum Felice Augustinus: unde initio
libri primi ait,
|
“Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere
scripturas Manichaei.”
|
|
In priorem istam collationem respicit et
illud quod dicit Felix, lib. 1, cap. 14:
|
“Si mihi attuleris
scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi.”
|
|
Intellige,
nam ipso die Gestorum nihil notatur de quinque
illis auctoribus dictum ante a Felice.
Confer epistolam Augustini 79, presbytero cuidam manichaeo, quem
nos in tomi secundi praefatione Felicem esse conjectabamus, scriptam.
Ad hunc ipsum spectare videtur professio a Felice quodam, converso ex
Manichaeorum haeresi, palam facta de sibi notis Manichaeis, quam in
Appendice tomi quinti Annalium edidit Baronius, descriptam ex
Gervasiani Parisiensis collegii codice, in quo post librum de
Haeresibus ad Quodvultdeum haec leguntur:
|
“Ego Cresconius unus ex
Manichaeis scripsi, quia si discessero antequam Gesta subscribantur,
sic sim habendus ac si Manichaeum non anathemaverim. Felix conversus
ex Manichaeis dixi sub testificatione Dei, me omnia vera confiteri,
de quo scio esse Manichaeos vel Manichaeas in partes Caesarienses,
Mariam et Lampadiam uxorem Mercurii argentarii, cum quibus etiam
Electum Eucharistum pariter oravimus, Caesariam et Lucillam filiam
suam, Candidam quae commoratur Thipasae, Victorinam Hispanam,
Simplicianum Antonini patrem, Paulum et sororem suam qui sunt
Hippone, quas etiam per Mariam et Lampadiam scivi esse Manichaeas.
Hoc tantum scio: quod si aliud inventum fuerit me scire supra quam
dixi, me reum ego ipse confiteor.”
|
|
|
|