|
Honorio Augusto sextum consule , septimo idus decembris,
AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium
regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere
scripturas Manichaei, et asserere quod veritatem habeant; si hoc
placet tibi hodie facere, aut praesumis te posse, dic.
FELIX manichaeus dixit: Ego me non nego dixisse defendere legem
meam, si proferantur auctores legis meae in medio.
Et cum Augustinus episcopus epistolam Manichaei, quam Fundamenti
appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me
vides ferre, epistolam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes
agnoscere an ipsa sit?
FEL. dixit: Agnosco.
AUG. dixit: Accipe tu ipse, et lege.
Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Jesu
Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba ex perenni
ac vivo fonte, quae qui audierit et iisdem primitus crediderit, deinde
quae insinuata sunt custodierit, nunquam erit morti obnoxius, verum
aeterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est judicandus,
qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in
sempiterna vita permanebit.
AUG. episcopus dixit: Agnovisti certe epistolam Manichaei
vestri?
FEL. dixit: Agnovi.
AUG. dixit: Proba nobis ergo quomodo Manichaeus iste sit
apostolus Jesu Christi. Non enim eum in Evangelio inter Apostolos
legimus aliquando: et quis fuerit ordinatus in locum Judae
traditoris, novimus, id est sanctus Matthias (Act. I, 26);
et quis postea Domini voce de coelo vocatus sit, hoc est Paulus
apostolus (Id. IX), omnes recognoscunt. Istum ergo Manichaeum
proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistolae suae
ausus est ponere.
|
|