|
AUG. dixit: Dicis te ideo non credere Spiritum sanctum paracletum
in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus dicit, Ex parte enim scimus,
et ex parte prophetamus: et inde putas Apostolum per haec verba
praedixisse velut alium venturum post se, qui praedicaret omnia quae
ipse non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse
Manichaeum. Primo ergo, ex ipsa lectione Apostoli ostendo unde
dicebat hoc Apostolus. Deinde, quia dixisti quod Manichaeus vos
docuerit initium, medium et finem, et quomodo vel quare factus sit
mundus, de cursu solis et lunae, et de aliis quae commemorasti; non
legitur in Evangelio Dominum dixisse, Mitto vobis Paracletum qui
vos doceat de cursu solis et lunae. Christianos enim facere volebat,
non mathematicos. Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in
schola didicerunt, noverint propter humanos usus. Christus autem
venturum Paracletum dixit, qui inducat in omnem veritatem: sed non
ibi ait, Initium, medium et finem; non ait, Solis et lunae
cursus. Aut si putas hanc doctrinam ad illam veritatem pertinere,
quam per Spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te quot sint
stellae. Si accepisti Spiritum illum, de quo dicis, ad quem
pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam et doctrinam
christianam non pertinere; oportet ut renunties et respondeas mihi.
Debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogavero, si
non responderis, non in te appareat Spiritus ille, de quo dictum
est, Inducet in omnem veritatem (Joan. XVI, 13); si illa
est veritas quo ista pertinent. Itaque elige tibi utrum velis et
paratus sis mihi de his rebus respondere, tanquam homo qui accepisti
Spiritum qui introducit in omnem veritatem, et dicis quia ad ipsam
veritatem pertinet scire ista mundana. Itaque ego tibi possum ea
dicere quae pertinent ad doctrinam christianam: tu autem qui putas ad
eam pertinere quomodo sit factus mundus, et quae agantur in mundo, ad
omnia mihi necesse est respondeas. Sed plane cum responderis,
probaturus es. Sed antequam incipias dicere, si forte habes quod ille
confinxerit, quem secutus es, doceam ego prius quod promisi, unde
dicebat Apostolus, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus.
|
|