|
FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam virtutem, quia mira
virtus est gradus episcopalis; deinde contra leges Imperatorum: et
superius petivi compendive ut doceas me quid est veritas; et si
docueris me quid est veritas, patebit quod teneo mendacium esse.
AUG. dixit: Apparuit te probare non potuisse apostolum Christi
esse Manichaeum: quare autem non potueris, breviter expono. Dixisti
inde te probare Manichaeum esse apostolum Christi, quia paracletum
venturum promisit Christus Spiritum sanctum: et quia non invenires
quando venerit quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse
Manichaeum. At vero ubi probavi per Scripturas sanctas,
ecclesiasticas, canonicas, quando venerit apertissime Spiritus
sanctus, quem venturum promisit Dominus Christus, convertisti te,
ut diceres, debere tibi ostendi quid docuerit, et utrum Manichaei
doctrinam evacuaverit. Cum ergo respondissem Manichaeum post
Apostolos fuisse in carne; illorum autem doctrinam, antequam
Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam: dixi tamen unum
ipsorum Apostolorum Paulum per Spiritum sanctum, qui in omnes
Apostolos venerat, prophetasse etiam de ista vestra doctrina, quia
futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum;
ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina, ad vestram
professionem pertinere, id est, prohibitionem nuptiarum; quia omnem
concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis: et abstinentiam
a cibis quos Deus creavit; quia novi vos quosdam cibos dicere
immundos, cum ipse sequatur et dicat, Omnis creatura Dei bona est
(I Tim. IV, 1-4). Cum hic a te exigerem ut responderes,
dixisti Manichaeum vos docere initium, medium et finem, et cursum
solis et lunae, et caetera talia, quae cum ego ostenderem ad
christianam doctrinam non pertinere; respondisti apostolum ipsum
Paulum dixisse, quia ex parte scit et ex parte prophetat. Dixi nos
non posse scire divina, cum sumus in hac vita; et hic videre per
speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: et quaesivi a
te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod venturus esset
Manichaeus, qui doceret quod non poterat Paulus, pertinere ad te,
qui te dicis accepisse ipsum Spiritum, videre modo Deum facie ad
faciem. Quod quia non potes, manifestum est apostolum Paulum de illa
vita dixisse, de qua dicit et Joannes: Dilectissimi, filii Dei
sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum
apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 3). Hoc tu cum audisses, dixisti te non valere
contra meam virtutem: quae virtus mea non est, sed si aliqua est, ab
illo mihi data est ad redarguendos errores, qui virtus est omnium
fidelium suorum, et pleno corde de se praesumentium. Dixisti etiam
quod te episcopalis terreat auctoritas: cum videas quanta pace inter
nos agamus, quanta tranquillitate disputemus; quemadmodum populus
praesens nullam tibi vim faciat, nullum terrorem incutiat, sed
tranquillissimus audiat, sicut decet Christianos. Dixisti etiam
timere te leges Imperatorum: hoc pro vera fide non timeret, quem
Spiritus sanctus impleret: nam et Petrus apostolus in passione
Domini timuit, et ter negavit; ubi autem eum paracletus, quem
Christus promiserat, Spiritus sanctus implevit, pro fide Domini
crucifixus est; et ille qui primo habuit negationem timoris, postea
implevit gloriosissimam passionem confessionis. Tu itaque ex hoc ipso
quod timere te dixisti leges Imperatorum, quamvis et de caeteris
rebus, satis apparet, quod non inveneris Spiritum paracletum
veritatis: quia et si non timeres, aliis rebus convincereris.
FEL. dixit: Et Apostoli timuerunt.
AUG. dixit: Timuerunt ut caverent, non ut fidem suam comprehensi
edicere dubitarent. Tu autem jam hinc timere debuisti, ut non hic te
inveniremus: jam in medio es; quare times, nisi quia quod dicas non
habes? Nam et si Imperatores timuisses, ante tacuisses. Nunc vero
cum hesterno die libellum Curatori dederis, et publice clamitaveris,
cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si aliquid mali in ipsis
fuerit inventum; unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie
veritatem fugis ut timidus.
|
|