|
FEL. dixit: Non veritatem fugio.
AUG. dixit: Dic ergo, si vides Deum facie ad faciem, secundum
pollicitationem tuam; quia dixisti apostolum Paulum de vobis dixisse
quia tam plenam veritatem accepturi essetis: ut intelligamus, vel
credamus, Apostolum habuisse ex parte, et te totum.
FEL. dixit: Non veritatem fugio, sed veritatem quaero. Quod tu
dicis, quia non teneo, probetur mihi per Scripturas deificas: hoc
quaero jam.
AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare Manichaeum
apostolum Jesu Christi: et quantum potuero, cum omnia exstirpata
fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum, donante Domino,
insero tibi quae scit scientia veritatis, quae perducat ad Deum,
initians a fide.
FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem, et accipiam
alteram, meliorem duntaxat, quod quaero ego; non hoc respondeo, ut
legem meam negem antequam alteram accipiam.
AUG. dixit: Sed prius de vase funditur quod adversum habet, et
sic impletur quod bonum est: aut si adhuc dubitas fundere, defende quo
plenus es. Ostendam enim tibi, quantum me Dominus adjuvat, quanta
immunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas
ut legatur illa epistola, de cujus initio jam tractavimus, et non
potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum: sed ideo moras
innectis, ne caetera legantur, ubi aperte vestra sacrilegia
deprehenduntur; aut si permittis, legantur.
FEL. dixit: Permitto; quia dixisti omnia immunda fundi, et sic
bona immitti: hoc enim dictum est Sanctitatis tuae. Ad quod et ego
dico: Nullus aquam fundit, nisi alter impleverit.
AUG. dixit: Hoc vides quam inconsiderate dixeris, ut mitius
loquar, et non dicam insane. Utique de vase tibi similitudinem
posui: in vas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud
quo plenum erat.
FEL. dixit: Unum dixisti, et ego dixi duo.
AUG. dixit: Si duo vasa dixisti, vis illum parem tuum fundimus et
implemus illum , ut possis tu fundere quod habes?
FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus.
AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua vestra, quid
implebimus, ut doceamus vos, nisi aliquis vestrum fuderit quod habet?
Aut si bonum est, et ideo debet teneri ut defendatur et legatur illa
epistola, videamus si vel caetera possunt defendi, si in ipso initio
defecisti: aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo
Manichaeus sit apostolus Christi.
|
|