|
FEL. dixit: Christus dixit, Spiritum sanctum missurum se, qui
in omnem veritatem inducat.
AUG. dixit: Si habes illum, attende ad id quod te jamdudum
interrogavi. Dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere, etiam ista
mundana cognoscere: dic mihi quot sunt stellae, si introductus es in
istam omnem veritatem.
FEL. dixit: Et ego dico, quia si Paracletus per Apostolos
locutus est, et per Paulum: et ego peto Sanctitatem tuam, ut illa
mihi ostendas quae jam dixi.
AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere quod ego
interrogavi, et ostendam secundum Scripturas quod pertineat ad fidem
christianam.
FEL. dixit: Et ego, si mihi attuleris scripturas Manichaei,
quinque auctores quos tibi dixi, quidquid me interrogaveris, probo
tibi.
AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistola, cujus
aperuimus principium, et invenimus ibi scriptum, Manichaeus apostolus
Jesu Christi: et video quia ipsum principium non mihi exponis, quia
non probas quomodo Manichaeus sit apostolus Jesu Christi.
FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.
AUG. dixit: In quo secundo?
FEL. dixit: In Thesauro.
AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis,
ut miseros seducatis, quis scripsit? Manichaeus? Nolo mihi ab illo
probes: quia ille Manichaeus mentitur, dicendo se esse quod non est
.
FEL. dixit: Tu proba mihi per alterum.
AUG. dixit: Quid vis tibi probem?
FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus.
AUG. dixit: Quia tu non potes probare verum dicere Manichaeum,
oportet ut ego probem mentitum esse Manichaeum?
FEL. dixit: Quare non potui probare? Numquid prolatae sunt
scripturae quas ego petivi, et non probavi?
AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non
habemus: aliunde proba. Ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi
probo mentitum esse Manichaeum, et blasphemasse Manichaeum.
FEL. dixit: Afferantur libri.
AUG. dixit: Praesens est epistola Manichaei, quam dicitis
Fundamenti. Initium in aedificio nullum est, nisi fundamentum: si
eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, caeteram ejus
constructionem utquid quaerimus?
|
|