|
FEL. dixit: Hoc dicis, in ipsa ostendens ruinam esse : et ego
dico, da arbitros quantos et tu habes, et tibi probo quia non
mentitur.
AUG. dixit: Absit a nobis et a genere humano ut quantos hic
vides, tantos videas Manichaeos.
FEL. dixit: Da, dixi, quae a te petivi.
AUG. dixit: Quos vis ergo ut dem tibi?
FEL. dixit: Quos tu volueris.
AUG. dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete.
FEL. dixit: Quomodo istos das?
AUG. dixit: Praesentes qui nos audiunt.
FEL. dixit: Isti mihi non favent.
AUG. dixit: Ergo tu tales quaeris qui tibi faveant, non qui
veritati?
FEL. dixit: Qui me audiant, et non tantum me, sed et ipsam
scripturam, ut probetur an verum dicit, an mentitur.
AUG. dixit: Vides ergo quia audiunt. Legamus caetera: quia tu
istam epistolam Manichaei esse confessus es.
FEL. dixit: Non nego.
AUG. dixit: Ergo legatur.
|
|