|
FEL. dixit: Arbitros non habeo. Et adjecit: Legatur caput
illius. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet
eadem epistola, Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum
fratribus suis et charissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter
atque deserviunt: sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni
incursione maligna, et a laqueo mundi; pietas vero Spiritus sancti
intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis vestras
animas; Felix dixit: Da scripturam quae ista redarguat.
AUG. dixit: Adhuc nihil mali audivimus, nisi quod ausus est
Manichaeus apostolum Christi se nominare. Nam ea quae dixit, adhuc
ad tectorium fallaciae pertinent, et ad ovinam pellem, quibus eis
prius dicit verba bona, ut possit introducere mala. Sed quid velit
per haec verba introducere, videamus. Si enim aliquid mali
introduxerit, et ista verba mala erunt et seductoria: si autem aliquid
boni in posterioribus et veri dixerit, necessitate comprehendemus .
Permitte ergo legantur sequentia.
FEL. dixit: Si ergo asseris quia in primo bona ponuntur, et
postea mala immittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi
primo bona dixeris?
AUG. dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi, nec mala. Nihil mali
adhuc audivimus, dixi: non dixi, Jam aliquid boni audivimus. Malum
enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi.
Verba vero quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali
aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid
introduxerint. Permitte ergo ut sequentia legantur: quare times?
FEL. dixit: Non timeo.
AUG. dixit: Permitte ergo ut legantur.
FEL. dixit: Legantur.
|
|